Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXIII. Quod hoc bonum sit pariter pater et filius et spiritus sanctus; et hoc sit unum necessarium, quod est omne et totum et solum bonum.

 

   Hoc bonum es tu, deus pater; hoc est verbum tuum, id est filius tuus. Etenim non potest aliud quam quod es, aut aliquid maius vel minus te esse in verbo quo te ipsum dicis; quoniam verbum tuum sic est verum quomodo tu verax, et idcirco est ipsa veritas sicut tu, non alia quam tu; et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est amor unus et communis tibi et filio tuo, id est sanctus spiritus ab utroque procedens. Nam idem amor non est impar tibi aut filio tuo; quia tantum amas te et illum, et ille te et seipsum, quantus es tu et ille; nec est aliud a te et ab illo quod dispar non est tibi et illi; nec de summa simplicitate potest procedere aliud quam quod est de quo procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota trinitas simul, pater et filius et spiritus sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas et summe una simplicitas, quae nec multiplicari nec aliud et aliud esse potest.

   «Porro unum est necessarium». Porro hoc est illud unum necessarium, in quo est omne bonum, immo quod est omne et unum et totum et solum bonum. 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech