Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Proslogion

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-5-

 

   Quod autem et in re necessario esse inde mihi probatur, quia. nisi fuerit, quidquid est in re, maius illa erit ac per hoc non erit illud «maius omnibus», quod utique iam esse probatum est in intellectu, ad hoc respondeo: Si esse dicendum est in intellectu, quod secundum veritatem cuiusquam rei nequit saltem cogitari, et hoc in meo sic esse non denego. Sed quia per hoc esse quoque in re non potest ullatenus obtinere, illud ei esse adhuc penitus non concedo, quousque mihi argumento probetur indubio. Quod qui esse dicit hoc, quod «maius omnibus» aliter non erit «omnibus maius», non satis attendit, qui loquatur. Ego enim nondum dico, immo etiam nego vel dubito ulla re vera esse «maius» illud, nec aliud ei esse concedo quam illud - si dicendum est esse -, cum secundum vocem tantum auditam rem prorsus ignotam sibi conatur animus effingere. Quomodo igitur inde mihi probatur «maius» illud rei veritate subsistere, quia constet illud maius omnibus esse, cum id ego eo usque negem adhuc dubitemve constare, ut ne in intellectu quidem vel cogitatione mea eo saltem modo maius ipsum esse dicam, quo dubia etiam multa sunt et incerta? Prius enim certum mihi necesse est fiat re vera esse alicubi «maius» ipsum, et tum demum ex eo, quod maius est omnibus, in se ipso quoque subsistere non erit ambiguum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech