|
Novimus, domine reverende et
pater diligende, quod dominus noster IESUS Christus sublimavit sanctitatem
vestram in ecclesia sua ad consulendum et subveniendum iis, qui ad supernae
patriae requiem anhelantes in huius saeculi exsilio diversis fatigantur
tribulationibus. Hac igitur spe et consideratione ego humilis servus vester in
angustiis cordis mei ad sinum paternae et apostolicae pietatis vestrae per
exhibitionem praesentiae meae confugere disposui; sed hoc utique facere non
possum, sicut desidero. Cur autem non possim, per praesentium latorem
cognoscetis. Quoniam ergo per memetipsum praesentiam vestram secundum
desiderium meum adire nequeo, per litteras, ut possum, clementiae vestrae
angustias meas insinuo, quatenus eius consolatione eadem angustiae mitigentur,
et anima mea desideratam tranquillitatem per affectum vestrae compassionis se
adipisci gratuletur. Tanta enim est cordis mei tribulatio, ut nec verbis
nec litteris sufficiam illam exprimere; sed oro deum, qui novit occulta, ut eam
vos intelligere faciat, et «per viscera misericordiae» suae viscera vestra ad
eius miserationem secundum desiderium et necessitatem meam commoveat. De hac
tamen mea necessitate et meo desiderio aliqua aperio, per quae vestram
prudentiam posse intelligere quid mihi expediat, non dubito.
|