|
Notum est multis, mi pie pater, qua violentia et quam invitus et quam
contradicens captus sim et detentus ad episcopatum in Anglia, et quomodo
obtenderim repugnantiam ad huiusmodi officium naturae, aetatis, imbecillitatis
et ignorantiae meae, quae omnino omnes saeculi actiones fugiunt et
inconsolabiliter exsecrantur, ut nullatenus illas tolerare possim cum salute
animae meae. In quo archiespiscopatu
iam per quatuor annos manens nullum fructum feci, sed immensis et
exsecrabilibus tribulationibus animae meae inutiliter vixi, ut cotidie magis
desiderarem mori extra Angliam quam ibi vivere. Nam si ita vitam praesentem,
sicuti eram, ibi finirem, plus videbam animae meae damnationem quam
salutatem. Videbam enim multa mala in terra illa, quae nec tolerare
debebam nec episcopali liberate corrigere poteram. Ipse quoque rex faciebat
quaedam quae facienda non videbantur de ecclesiis, quas post obitum praelatorum
aliter quam oporteret tractabat. Me etiam et ecclesiam Cantuariensem multis
modis gravabat. Terras namque ipsius ecclesiae, quas post mortem archiepiscopi
LANFRANCI, cum manu sua achiepiscopatum tenuerat, militibus suis dederat, mihi,
sicut eas idem archiepiscopus tenuerat, non reddebat, sed insuper alias
secundum libitum suum me nolente dabat. Servitia gravia et ante cessoribus
meis inusitata, ultra quam ferre possem aut pati deberem, a me exigebat. Legem
autem dei et canonicas et apostolicas auctoritates voluntariis consuetudinibus
obrui videbam. De his omnibus, cum loquebar, nihil efficiebam, et non tam
simplex recitudo quam voluntariae consuetudines obtendebatur.
|