| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Anselmus Cantuariensis Epistula ad Urbanum papam IntraText CT - Text |
|
|
|
-4-
Sciens igitur quia, si haec ita usque in finem tolerarem, in damnationem animae meae successoribus meis tam pravam consuetudinem confirarem, nec de his placitare poteram -- nullus enim aut consilium aut auxilium mihi ad haec audebat dare -: petii a rege licentiam adeundi vestram paternitatem, quatenus illi et cordis mei angustias ostenderem, et deinde eius consilio et auxilio quod salubrius esset animae meae agerem. Qua de re iratus petiit, ut de huius licentiae petitione quasi de gravi offensa illi satisfacerem, et securum illum facerem me deinceps nullo modo requisiturm pro aliqua necessitate apostolicum, nec saltem inde locuturm; aut si umquam hoc facturus eram, in praesenti hoc facerem. Sic itaque mare transivi intentione ad vos veniendi. Quod, sicut dixi, facere non possum. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |