| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Anselmus Cantuariensis Epistula ad Urbanum papam IntraText CT - Text |
|
|
|
-5-
Quoniam autem impossibile est me huiusmodi vitae concordare aut animam meam in tali episcopatu salvari, cum propter rerum quas dixi qualitates, tum propter meas multimodas et sensus et morum et naturae et aetatis imbecillitates: haec est summa supplicationis meae, propter quam ad vos ire volebam, ut, sicut deum animae meae et animam meam deo desideratis, per paternam et apostolicam pietatem, quae cor vestrum inhabitat, animam meam de vinculo tantae servitutis absolvatis, eique libertatem serviendi deo in tranquillitate reddatis, «ne abundantiore tristitia», sicut iam nimis passa est, «absorbeatur», et de dolore temporali ad aeternum pertrahatur; deinde ut ecclesiae Anglorum secundum prudentiam et auctoritatem apostolatus vestri consulatis. Omnipotens dominus vestram sanctitatem nobis in suae gratiae prosperitate diu servet incolumem et conterat satanam et partas inferi sub pedibus vestris.
Amen.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |