COMMENDATIO OPERIS AD URBANUM PAPAM
II.
Quamvis post apostolos sancti patres et doctores nostri multi tot et
tanta de fidei nostrae ratione dicant ad confutandum insipientiam et frangendum
duritiam infidelium, et ad pascendum eos qui iam corde fide mundato eiusdem
fidei ratione, quam post eius certitudinem debemus esurire, delectantur, ut nec
nostris nec futuris temporibus ullum illis parem in veritatis contemplatione
speremus: nullum tamen reprehendendum arbitror, si fide stabilitus in rationis
eius indagine se voluerit exercere. Nam et illi, quia breves dies hominis
sunt (Jb. 14,5), non omnia quae possent, si diutius vixissent, dicere
potuerunt; et veritatis ratio tam ampla tamque profunda est, ut a mortalibus
nequeat exhauriri; et dominus in ecclesia sua, cum qua se esse usque ad
consummationem saeculi (Mat. 28,20) promittit, gratiae suae dona non
desinit impertiri. Et ut alia taceam quibus sacra pagina nos ad investigandam
rationem invitat: ubi dicit: nisi credideritis, non intelligetis (Is.
7,9), aperte nos monet intentionem ad intellectum extendere, cum docet qualiter
ad illum debeamus proficere. Denique quoniam inter fidem et speciem intellectum
quem in hac vita capimus esse medium intelligo: quanto aliquis ad illum
proficit, tanto eum propinquare speciei, ad quam omnes anhelamus, existimo.
Hac igitur ego consideratione,
licet sim homo parvae nimis scientiae, confortatus, ad eorum quae credimus
rationem intuendam, quantum superna gratia mihi dare dignatur, aliquantum conor
assurgere; et cum aliquid quod prius non videbam reperio, id aliis libenter
aperio, quatenus quid secure tenere debeam, alieno discam iudicio.
Quapropter, mi pater et domine,
Christianis omnibus cum reverentia amande et cum amore reverende, papa URBANE, quem dei providentia in sua ecclesia
summum constituit pontificem: quoniam nulli rectius possum, vestrae sanctitatis
praesento conspectui subditum opusculum, ut eius auctoritate quae ibi
suscipienda sunt approbentur, et quae corrigenda sunt emendentur.
|