IX - Quod necesse sit verbum solum
et hominem in unam convenire personam.
ANSELMUS:
Nunc quoque quaerendum est in qua
persona deus, qui est tres personae, hominem assumat. Plures enim
personae nequeunt unum eundemque hominem assumere in unitatem personae. Quare in una tantum persona hoc fieri
necesse est. Sed de hac unitate personae dei et hominis, et in qua persona dei
hoc magis fieri oporteat, in epistola De incarnatione verbi ad domnum
papam Urbanum directa, quantum ad praesentem investigationem sufficere puto,
locutus sum.
BOSO:
Breviter tamen hic tange, cur
potius filii persona debeat incarnari, quam patris aut spiritus sancti.
ANSELMUS:
Si quaelibet alia persona
incarnetur, erunt duo filii in trinitate, filius scilicet dei, qui et ante
incarnationem filius est, et ille qui per incarnationem filius erit virginis;
et erit in personis, quae semper aequales esse debent, inaequalitas secundum
dignitatem nativitatum. Digniorem
namque nativitatem habebit natus ex deo quam natus ex virgine. Item si pater
fuerit incarnatus, erunt duo nepotes in trinitate, quia pater erit nepos
parentum virginis per hominem assumptum; et verbum, cum nihil habeat de homine,
nepos tamen erit virginis, quia filii eius erit filius. Quae omnia inconvenientia sunt, nec in
incarnatione verbi contingunt. Est et aliud cur magis conveniat incarnari filio
quam aliis personis: quia convenientius sonat filium supplicare patri quam
aliam personam alii. Item. Homo pro quo erat oraturus, et diabolus quem erat
expugnaturus, ambo falsam similitudinem dei per propriam voluntatem
praesumpserant. Unde quasi specialius adversus personam filii peccaverant, qui
vera patris similitudo (cf. 2Cor. 4,4; Col. 1,15) creditur. Illi itaque cui
specia ius fit iniuria, convenientius attribuitur culpae vindicta aut indulgentia.
Quapropter cum nos ratio inevitabilis perduxerit ad hoc, ut necesse sit divinam
et humanam naturam in unam convenire personam, nec hoc fieri possit in pluribus
personis dei, et hoc convenientius fieri pateat in persona verbi quam in aliis:
necesse est verbum deum et hominem in unam convenire personam.
BOSO:
Sic est via qua me ducis, undique
munita ratione, ut neque ad dexteram neque ad sinistram videam ab illa me posse
declinare.
ANSELMUS:
Non ego te duco, sed ille de quo
loquimur, sine quo nihil possumus, nos ducit ubicumque viam veritatis tenemus.
|