X - Quod idem homo non ex debito
moriatur; et quomodo possit vel non possit peccare; et cur ille vel angelus de
sua iustitia laudandus sit, cum peccare non possint.
Utrum autem ille homo moriturus
sit ex debito, sicut omnes alii homines ex debito moriuntur, nunc investigare
debemus. Sed si Adam moriturus non erat, si non pecasset: multo magis iste
mortem pati non debebit, in quo peccatum esse non poterit, quia deus erit.
BOSO:
In hoc volo te aliquantum morari.
Sive enim dicatur posse sive non posse peccare, in utroque mihi non parva
nascitur quaestio. Nam si peccare non posse dicitur, difficile credi debere
videtur. Ut enim aliquantulum loquar non quasi de illo qui numquam fuerit,
sicut hactenus fecimus, sed velut de eo quem et cuius facta novimus: quis neget
illum multa potuisse facere quae peccata dicimus? Quippe - ut alia taceam -
quomodo dicemus eum non potuisse mentiri, quod semper peccatum est? Cum enim
dicat Iudaeis de patre: si dixero quia non scio eum, ero similis vobis
mendax (Io. 8,55), et inter haec verba dicat: non scio eum: quis eum
dicet easdem tres nequivisse proferre dictiones sine aliis verbis, ut sic
diceret: non scio eum? Quod si faceret, ut ipse ait, esset mendax, quod est esse peccatorem. Quare
quoniam hoc potuit, peccare potuit.
ANSELMUS:
Et hoc dicere potuit, et peccare
non potuit.
BOSO:
Hoc ostende.
ANSELMUS:
Omnis potestas sequitur
voluntatem. Cum enim dico
quia possum loqui vel ambulare, subauditur: si volo. Si enim non
subintelligitur voluntas, non est potestas sed necessitas. Nam cum dico quia
nolens possum trahi aut vinci, non est haec mea potestas, sed necessitas et
potestas alterius. Quippe non est aliud: possum trahi vel vinci, quam: alius me
trahere vel vincere potest. Possumus itaque dicare de Christo quia potuit
mentiri, si subauditur: si vellet. Et quoniam mentiri non potuit nolens nec
potuit velle mentiri, non minus dici potest nequivisse mentiri. Sic itaque
potuit et non potuit mentiri.
BOSO:
Nunc redeamus ad investigandum de
illo quasi nondum sit, sicut incepimus. Dico igitur: Si peccare non poterit,
quia, sicut dicis, non poterit velle, ex necessitate servabit iustitiam. Quare
non ex libertate arbitrii iustus erit. Quae igitur gratia illi pro iustitia sua
debebitur? Solemus namque dicere deum idcirco fecisse angelum et hominem tales
qui peccare possent, quatenus, cum possent deserere iustitiam et ex libertate
servarent arbitrii, gratiam et laudem mererentur, quae illis, si ex necessitate
iusti essent, non deberentur.
ANSELMUS:
Nonne angeli qui modo peccare
nequeunt laudandi sunt?
BOSO:
Sunt utique, quia hoc quod modo non possunt, meruerunt per hoc quod
potuerunt et noluerunt.
ANSELMUS:
Quid dicis de deo qui peccare non
potest nec hoc meruit per potestatem peccandi qua non peccavit: nonne laudandus
est pro iustitia sua?
BOSO:
Hic volo ut respondeas pro me.
Nam si dico eum non esse laudandum, scio me mentiri; si autem dico laudandum,
timeo infirmare rationem quam dixi de angelis.
ANSELMUS:
Angeli non sunt laudandi de
iustitia sua, quia peccare potuerunt, sed quia per hoc quodam modo a se habent
quod peccare nequeunt; in quo aliquatenus similes sunt deo, qui a se habet
quidquid habet. Dicitur enim dare aliquid, qui non aufert quando potest; et
facere esse aliquid, qui cum possit id ipsum facere non esse, non facit. Sic
itaque cum angelus potuit auferre sibi iustitiam et non abstulit, et facere se
non esse iustum et non fecit, recte asseritur ipse sibi dedisse iustitiam, et
se ipsum iustum fecisse. Hoc igitur modo habet a se iustitiam, quia creatura
eam aliter a se habere nequit; et idcirco laudandus est de sua iustitia, nec
necessitate sed libertate iustus est, quia improprie dicitur necessitas, ubi
nec coactio ulla est nec prohibitio. Quapropter quoniam deus perfecte habet a se quidquid habet, ille maxime
laudandus est de bonis quae habet et servat, non ulla necessitate, sed, sicut
supra dixi, propria et aeterna immutabilitate. Sic ergo homo ille qui idem ipse
deus erit, quoniam omne bonum quod ipse habebit, a se habebit, non necessitate
sed libertate, et a se ipso iustus et idcirco laudandus erit. Quamvis enim
natura humana a divina habeat quod habebit, idem tamen ipse a se ipso, quoniam
duae naturae una persona erunt, habebit.
BOSO:
Satisfecisti mihi ex hoc, et
aperte video quia et peccare non poterit, et tamen laudandus erit de iustitia
sua.
Sed nunc quaerendum existimo, cum
deus talem possit facere hominem, cur non tales fecit angelos et duos primos
homines, ut similiter et peccare non possent et de iustitia sua laudandi
essent.
ANSELMUS:
Intelligis quid dicas?
BOSO:
Videor mihi intelligere, et
idcirco quaero cur eos tales non fecit.
ANSELMUS:
Quoniam nec debuit nec potuit
fieri, ut unusquisque illorum esset idem ipse qui deus, sicut de homine isto dicimus.
Et si quaeris cur non vel de tot quot sunt personae dei, vel saltem de uno hoc
fecit, respondeo quia ratio tunc fieri nullatenus hoc exigebat, sed omnino,
quia deus nihil sine ratione facit, prohibebat.
BOSO:
Erubesco quia hoc quaesivi; dic quae
dicturus eras.
ANSELMUS:
Dicamus igitur quia mori non
debebit, quoniam non erit peccator.
BOSO:
Concedere me oportet.
|