XVI –
Qualiter deus de massa peccatrice assumpsit hominem sine peccato; et de
salvatione Adae et Evae.
Quapropter sicut eorum quae supra
dicta sunt, rationem aperuisti, sic peto ut eorum quae sum adhuc quaesiturus,
rationem ostendas. Primum scilicet qualiter de massa peccatrice, id est de
humano genere, quod totum infectum erat peccato, hominem sine peccato quasi
azimum de fermentato deus assumpsit. Nam licet ipsa hominis eiusdem conceptio
munda sit et absque carnalis delectationis peccato, virgo tamen ipsa unde
assumptus est, in iniquitatibus, concepta est, et in peccatis
concepit eam mater eius (Ps. 50,7), et cum originali peccato nata
est, quoniam et ipsa in Adam peccavit, in quo omnes peccaverunt (Rom.
5,12).
ANSELMUS:
Postquam constat hominem illum
deum et peccatorum esse reconciliatorem, dubium non est eum omnino sine peccato
esse. Hoc autem esse non valet, nisi absque peccato de massa peccatrice sit
assumptus. Qua vero ratione
sapientia dei hoc fecit, si non possumus intelligere, non debemus mirari, sed
cum veneratione tolerare aliquid esse in secretis tantae rei quod ignoremus.
Quippe mirabilius deus restauravit humanam naturam quam instauravit. Aequaliter
enim utrumque deo facile est; sed homo antequam esset non peccavit, ut fieri
non deberet; postquam vero factus est, peccando meruit ut, quod et ad quod factus
erat, perderet, quamvis non perdiderit omnino quod factus erat, ut esset qui
puniretur aut cui deus misereretur. Neutrum enim horum fieri posset, si in nihilum redactus esset. Tanto ergo mirabilius deus illum restituit
quam instituit, quanto hoc de peccatore contra meritum, illud non de peccatore
nec contra meritum fecit. Quantum etiam est deum et hominem sic in unum
convenire, ut servata integritate utriusque naturae idem sit homo qui deus?
Quis ergo praesumat vel cogitare quod humanus intellectus valeat penetrare,
quam sapienter, quam mirabiliter tam inscrutabile opus factum sit?
BOSO:
Assentior quia nullus homo potest
in hac vita tantum secretum penitus aperire, nec peto ut facias quod nullus
homo facere potest, sed tantum quantum potes. Plus enim persuadebis altiores in
hac re rationes latere, si aliquam te videre monstraveris, quam si te nullam in
ea rationem intelligere nihil dicendo probaveris.
ANSELMUS:
Video me ab importunitate tua non
posse liberari. Sed si aliquatenus potero quod postulas ostendere, gratias
agamus deo. Si vero non potero, sufficiant ea quae supra probata sunt. Cum enim
constat deum hominem fieri oportere, dubium non est sapientiam et potentiam
illi non deesse, ut hoc sine peccato fiat.
BOSO:
Sic libenter accipio.
ANSELMUS:
Oportuit utique ut illa redemptio
quam Christus fecit, prodesset non solum illis qui eo tempore fuerunt, sed
etiam aliis. Sit enim rex aliquis, cui totus populus suae cuiusdam civitatis
sic peccavit, excepto uno solo, qui tamen de illorum est genere, ut nullus
eorum facere possit unde mortis damnationem evadat. Ille autem qui solus est
innocens, tantam apud regem habet gratiam ut possit, et tantam dilectionem erga
reos ut velit omnes qui suo credent consilio reconciliare quodam servitio valde
ipsi regi placituro, quod facturus est die secundum voluntatem regis statuto.
Et quoniam non omnes possunt qui reconciliandi sunt ad diem illam convenire,
concedit rex propter magnitudinem illius servitii, ut quicumque vel ante vel
post diem illam confessi fuerint se velle per illud opus quod ea die fiet,
veniam impetrare et ad pactum ibi constitutum accedere, ab omni culpa sint
absoluti praeterita; et si contigerit ut post hanc veniam iterum peccent, si
digne satisfacere et corrigi deinceps voluerint, per eiusdem pacti efficaciam
iterum veniam recipiant. Sic tamen ut nullus palatium eius ingrediatur, donec
factum sit hoc unde culpae relaxantur. Secundem hanc similitudinem, quoniam non
potuerunt omnes homines qui salvandi erant praesentes esse, quando redemptionem
illam Christus fecit, tanta fuit vis in eius morte, ut etiam in absentes vel
loco vel tempore eius protendatur effectus. Quod autem non solis praesentibus
prodesse debeat hinc facile cognoscitur, quia non tot praesentes eius morti
esse potuerunt, quot ad supernae civitatis constructionem necessarii sunt,
etiam si omnes qui eiusdem mortis tempore ubicumque erant, ad illam
redemptionem admitterentur. Plures enim sunt daemones, quam de quibus
restaurandus est numerus eorum, ea die viverent homines.
Nec credendum est, ex quo factus
est homo, ullum tempus fuisse quo mundus iste cum creaturis, quae factae sunt
ad usus hominum, sic vacuus fuisset, ut nullus esset in illo ex humano genere
ad hoc pertinens, propter quod factus est homo. Videtur enim inconveniens quod
deus vel uno momento permiserit humanum genus et ea quae fecit propter usum
eorum, de quibus superna civitas perficienda est, quasi frustra extitisse. Nam
aliquatenus in vanum esse viderentur, quamdiu non ad hoc propter quod maxime
facta essent, viderentur subsistere.
BOSO:
Congruenti ratione et cui nihil
repugnare videtur, monstras nullum umquam fuisse tempus, ex quo factus est
homo, absque aliquo qui ad eam pertineret, sine qua vane factus esset omnis
homo, reconciliationem. Quod non solum conveniens sed etiam necessarium esse
possumus concludere. Si enim convenientius et rationabilius est hoc, quam
aliquando nullum fuisse, de quo intentio dei qua hominem fecit perficeretur,
nec est aliquid quod huic obviet rationi, necesse est semper aliquem ad
praedictam reconciliationem pertinentem fuisse. Unde Adam et Eva ad illam pertinuisse redemptionem
dubitandum non est, quamvis hoc auctoritas divina aperte non pronuntiet.
ANSELMUS:
Incredibile quoque videtur,
quando deus illos fecit et proposuit immutabiliter facere de illis omnes
homines, quos ad caelestem civitatem assumpturus erat, quod illos duos ab hoc
excluserit proposito.
BOSO:
Immo illos maxime ad hoc fecisse
credi debet, ut essent de illis propter quos facti sunt.
ANSELMUS:
Bene consideras. Nulla tamen
anima ante mortem Christi paradisum caelestem ingredi potuit, sicut supra dixi
de regis palatio.
BOSO:
Sic tenemus.
ANSELMUS:
Virgo autem illa de qua homo ille assumptus est, de quo loquimur, fuit de
illis qui ante nativitatem eius per eum mundati sunt a peccatis, et in eius
ipsa munditia de illa assumptus est.
BOSO:
Placeret mihi multum quod dicis,
nisi cum ipse debeat a se ipso habere munditiam a peccato, videretur eam habere
a matre, et non per se mundus esse, sed per illam.
ANSELMUS:
Non ita est; sed quoniam matris
munditia per quam mundus est, non fuit nisi ab illo, ipse quoque per se ipsum
et a se mundus fuit.
BOSO:
Bene est de hoc.
Verum adhuc aliud mihi videtur
quaerendum. Diximus enim supra quia non necessitate moriturus erat, et nunc
videmus quia mater eius per eius mortem futuram munda fuit, quod nisi illa
fuisset, ipse de illa esse non potuisset. Quomodo ergo non necessitate mortuus est, qui non,
nisi quia moriturus erat, potuit esse? Nam si moriturus non esset, virgo de qua
assumptus est munda non fuisset, quoniam hoc nequaquam valuit esse nisi veram
eius mortem credendo, nec ille de illa potuit aliter assumi. Quare si non mortuus est ex necessitate,
postquam assumptus est de virgine, potuit non esse de virgine assumptus, postquam
est assumptus; quod non est possibile.
ANSELMUS:
Si bene quae supra dicta sunt
considerasses, hanc quaestionem in illis, ut puto, solutam intellexisses.
BOSO:
Non video quomodo.
ANSELMUS:
Nonne quando quaesivimus utrum
ille mentiri potuerit, monstravimus in mentiendo duas esse potestates, unam
videlicet volendi mentiri, alteram mentiendi; et quoniam cum mentiendi
potestatem haberet, hoc a se ipso hatuit ut non posset velle mentiri, idcirco
de sua iustitia qua veritatem servavit eum laudandum esse?
BOSO:
Ita est
ANSELMUS:
Similiter est in servando vitam
potestas volendi servare et potestas servandi. Cum ergo quaeritur utrum idem
deus-homo potuerit servare vitam suam, ut numquam moreretur, dubitandum non est
quia semper habuit potestatem servandi, quamvis nequiverit velle servare ut
numquam moreretur; et quoniam hoc a se ipso habuit, ut scilicet velle non
posset, non necessitate sed libera potestate animam suam posuit.
BOSO:
Non omnino similes fuerunt in
illo istae potestates, mentiendi videlicet et servandi vitam. Ibi enim sequitur
quia, si vellet, posset mentiri; hic vero videtur quia, si non mori vellet, non
magis hoc posset, quam posset non esse quod erat. Nam ad hoc erat homo
ut moreretur, et propter huius futurae mortis fidem de virgine potuit assumi,
sicut supra dixisti.
ANSELMUS:
Quemadmodum putas illum non
potuisse non mori aut necessitate mortuum esse, quia non potuit non esse quod
erat, ita potes asserere illum non potuisse velle non mori aut necessitate mori
voluisse, quoniam quod, erat non esse non potuit. Non enim magis ipse factus est homo ad hoc ut
moreretur, quam ut vellet mori. Quapropter sicut non debes dicere quia non
potuit velle non mori aut necessitate voluit mori, sic non est dicendum, quia
non potuit non mori aut necessitate mortuus est.
BOSO:
Immo quoniam eidem subiacent
rationi, scilicet et mori et velle mori, utrumque videtur in illo necessitate
fuisse.
ANSELMUS:
Quis se sponte voluit hominem
facere, ut eadem immutabili voluntate moreretur, et per huius fidem
certitudinis virgo munda fieret, de qua homo ille assumeretur?
BOSO:
Deus, filius dei.
ANSELMUS:
Nonne supra monstratum est quia
dei voluntas nulla cogitur necessitate, sed ipsa se spontanea sua servat
immutabilitate, quando aliquid dicitur necessitate facere?
BOSO:
Vere monstratum est. Sed videmus
econtra quia, quod deus immutabiliter vult, non potest non esse, sed necesse
est esse. Quapropter si deus voluit, ut homo ille moreretur, non potuit non
mori.
ANSELMUS:
Ex eo quia filius dei assumpsit
hominem ea voluntate ut moreretur, probas eundem hominem non potuisse non mori.
BOSO:
Ita intelligo.
ANSELMUS:
An non similiter apparuit ex iis
quae dicta sunt, filium dei et assumptum hominem unam esse personam, ut idem
sit deus et homo, filius dei et filius virginis?
BOSO:
Sic est.
ANSELMUS:
Idem igitur homo sua voluntate
non potuit non mori et mortuus est.
BOSO:
Negare nequeo.
ANSELMUS:
Quoniam ergo voluntas dei nulla
necessitate facit aliquid, sed sua potestate, et voluntas illius fuit voluntas
dei, nulla necessitate mortuus est, sed sola sua potestate.
BOSO:
Argumentationibus tuis obviare
nequeo. Nam nec propositiones quas praemittis, nec consequentias quas infers,
ullatenus infirmare valeo.
Sed tamen hoc mihi semper
occurrit quod dixi, quia si vellet non mori, non magis hoc posset, quam non
esse quod erat. Vere namque moriturus erat, quoniam si vere non fuisset
moriturus, non fuisset vera fides futurae mortis eius, per quam et illa virgo
de qua natus est, et multi alii mundati sunt a peccato. Nam si vera non
fuisset, nihil prodesse potuisset. Quapropter si potuit non mori, potuit facere
non esse verum quod verum erat.
ANSELMUS:
Quare verum erat, antequam
moreretur, quia moriturus erat?
BOSO:
Quoniam hoc ipse sponte voluit et
immutabili voluntate.
ANSELMUS:
Si ergo, sicut dicis, idcirco non
potuit non mori, quia vere moriturus erat, et ideo vere erat moriturus, quia
hoc ipse sponte et immutabiliter voluit: sequitur illum non ob aliud non
potuisse non mori, nisi quia immutabili voluntate voluit mori.
BOSO:
Ita est. Sed quaecumque fuerit
causa, verum est tamen quia non potuit non mori et necesse fuit illum mori.
ANSELMUS:
Nimis haeres in nihilo, et ut
dici solet, quaeris nodum in scirpo.
BOSO:
An es oblitus quid excusationibus
tuis obiecerim in huius disputationis nostrae principio, quia videlicet quod
postulabam non faceres doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum petentibus? Sustine
igitur ut pro tarditate et hebetudine nostri quaeram ingenii, quatenus mihi et
illis etiam in puerilibus quaestionibus, sicut incepisti, satisfacias.
|