XVII –
Quod in deo non sit necessitas vel impossibilitas; et quod sit necessitas
cogens et necessitas non cogens.
ANSELMUS:
Iam diximus quia deus improprie
dicitur aliquid non posse aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas et
impossibilitas eius subiacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur
necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile,
nisi quia ipse ita vult; ipsum vero aut velle aut nolle aliquid propter
necessitatem aut impossibilitatem alienum est a veritate. Quare quoniam omnia
quae vult, et non nisi quae vult facit: sicut nulla necessitas sive
impossibilitas praecedit eius velle aut nolle, ita nec eius facere aut non
facere, quamvis multa velit immutabiliter et faciat. Et sicut cum deus facit
aliquid, postquam factum est, iam non potest non esse factum, sed semper verum
est factum esse; nec tamen recte dicitur impossibile deo esse, ut faciat quod
praeteritum est non esse praeteritum - nihil enim ibi operatur necessitas non
faciendi aut impossibilitas faciendi, sed dei sola voluntas, qui veritatem
semper, quoniam ipse veritas est (cf. Io. 14,6), immutabilem, sicuti est, vult
esse -: ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum, quamvis quod
proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum, non tamen ulla est in eo
faciendi necessitas aut non faciendi impossibilitas, quoniam sola in eo
operatur voluntas. Quotiens
namque dicitur deus non posse, nulla negatur in illo potestas, sed insuperabilis
significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia
nulla res potest efficere, ut ille agat quod negatur posse.
Nam usitata est huiusmodi multum
locutio, ut dicatur res aliqua posse, non quia in illa, sed quoniam in alia re
est potestas; et non posse, non quoniam in illa, sed quia in alia re est
impotentia. Dicimus namque: iste homo potest vinci, pro: aliquis potest eum
vincere; et: ille non potest vinci, pro: nullus illum vincere potest. Non enim
est potestas posse vinci, sed impotentia; nec vinci non posse impotentia est,
sed potestas. Nec dicimus deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit
ulla necessitas, sed quoniam est in alio, sicut dixi de impotentia, quando
dicitur non posse. Omnis
quippe necessitas est aut coactio aut prohibitio; quae duae necessitates
convertuntur invicem contrarie, sicut necesse et impossibile. Quidquid namque
cogitur esse prohibetur non esse, et quod cogitur non esse prohibetur esse;
quemadmodum quod necesse est esse impossibile est non esse, et quod necesse est
non esse impossibile est esse, et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse
esse aut non esse in deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut
cogens aut prohibens, sed significatur quia in omnibus aliis rebus est necessitas
prohibens eas facere et cogens non facere contra hoc quod de deo dicitur. Nam
cum dicimus quia necesse est deum semper verum dicere, et necesse est eum
numquam mentiri, non dicitur aliud nisi quia tanta est in illo constantia
servandi veritatem, ut necesse sit nullam rem facere posse, ut verum non dicat
aut ut mentiatur.
Quapropter cum dicimus quia homo
ille, qui secundum unitatem personae, sicut supra dictum est, idem ipse est qui
filius dei, deus, non potuit non mori, aut velle non mori, postquam de virgine
natus est: non significatur in illo ulla impotentia servandi aut volendi
servare vitam suam immortalem, sed immutabilitas voluntatis eius, qua se sponte
fecit ad hoc hominem, ut in eadem voluntate perseverans moreretur, et quia
nulla res potuit illam voluntatem mutare. Plus enim esset impotentia, quam
potentia, si posset velle mentiri aut fallere aut mutare voluntatem, quam prius
immutabilem esse voluit. Et si, quemadmodum supra dixi, cum aliquis sponte se
proponit facturum bonum aliquod et eadem voluntate postea perficit quod
proposuit, quamvis cogi possit, si nolit promissum solvere, non tamen est
dicendus necessitate facere quod facit, sed ea qua proposuit libera voluntate -
non enim necessitate aut impotentia fieri vel non fieri dici debet aliquid, ubi
neque necessitas neque impotentia quicquam operantur sed voluntas -; si,
inquam, ita est in homine, multo magis necessitas aut impotentia nequaquam
nominandae sunt in deo, qui nihil nisi quod vult facit, et cuius voluntatem
nulla vis cogere aut prohibere valet. Ad hoc enim valuit in Christo diversitas
naturarum et unitas personae, ut quod opus erat fieri ad hominum
restaurationem, si humana non posset natura, faceret divina, et si divinae
minime conveniret, exhiberet humana; et non alius atque alius sed idem ipse
esset, qui utrumque perfecte existens, per humanam solveret quod illa debebat,
et per divinam posset quod expediebat. Denique virgo, quae per fidem munda
facta est ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum moriturum, nisi quia
vellet, quemadmodum per prophetam qui de illo dixit: oblatus est, quia ipse
voluit (Is. 53,7), didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides eius, necesse erat ita futurum esse,
sicut credidit. Quod si te iterum perturbat quia dico: «necesse erat»: memento,
quia veritas fidei virginis non fuit causa ut ille sponte moreretur, sed quia
hoc futurum erat, vera fuit fides. Quam ob rem si dicitur: necesse erat ut
voluntate sola moreretur, quia vera fuit fides sive prophetia quae de hoc
praecesserant: non est aliud quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse,
quoniam sic futurum erat. Huiusmodi autem necessitas non cogit rem esse, sed
esse rei facit necessitatem esse.
Est namque necessitas praecedens,
quae causa est ut sit res; et est necessitas sequens, quam res facit.
Praecedens et efficiens necessitas est, cum dicitur caelum volvi, quia necesse
est ut volvatur; sequens vero et quae nihil efficit sed fit, est cum dico te ex
necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut dum loqueris non
loquaris, non quod aliquid te cogat ad loquendum. Nam violentia naturalis
conditionis cogit caelum volvi, te vero nulla necessitas facit loqui. Sed
ubicumque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi
statim et praecedens. Possumus namque dicere: necesse est caelum volvi, quia
volvitur; sed non similiter est verum idcirco te loqui, quia necesse est ut
loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora hoc modo: Quidquid
fuit, necesse est fuisse. Quidquid
est, necesse est esse et necesse est futurum fuisse Quidquid futurum est,
necesse est futurum esse. Haec est illa necessitas quae, ubi tractat
Aristoteles De propositionibus singularibus et futuris, videtur utrumlibet
destruere et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate,
quoniam vera fuit fides vel prophetia de Christo, quia ex voluntate non ex
necessitate moriturus erat, necesse fuit ut sic esset. Hac homo factus est; hac fecit et passus est
quidquid fecit et passus est; hac voluit quaecumque voluit. Ideo enim
necessitate fuerunt, quia futura erant; et futura erant, quia fuerunt; et
fuerunt, quia fuerunt. Et si vis omnium quae fecit et quae passus est veram
scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit.
Voluntatem vero eius nulla
praecessit necessitas. Quare si non fuerunt, nisi quia ipse voluit: si non
voluisset, non fuissent. Sic itaque nemo tulit animam eius ab
illo, sed ipse posult eam et iterum sumpsit eam, quia potestatem
habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam (Io. 10,18), sicut ipse
dicit.
BOSO:
Satisfecisti mihi illum non posse
probari ulla necessitate mortem subisse, nec me paenitet, ut hoc faceres,
importunum tibi extitisse.
ANSELMUS:
Ostendimus, ut puto, certam
rationem quomodo deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice, sed
nequaquam negandum existimo aliam esse praeter istam quam diximus, excepto hoc
quia deus facere potest, quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum
quoniam et ista mihi videtur posse sufficere, et si aliam nunc inquirere
vellem, necesse esset investigare quid sit originale peccatum et quomodo a
primis parentibus in universum genus humanum praeter illum de quo agimus
hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones quae suum
postulant tractatum: ea quam diximus ratione contenti, quae de incepto restant
opere prosequamur.
BOSO:
Ut vis; sed eo pacto ut tu
aliquando auxiliante deo illam aliam rationem, quam nunc inquirere vitas, quasi
debitum exsolvas.
ANSELMUS:
Quoniam voluntatem hanc scio me
gerere, quod petis non denego; sed quia de futuris incertus sum, promittere non
audeo, sed dei dispositioni committo.
|