XVIII –
Quomodo vita Christi solvatur deo pro peccatis hominum; et quomodo debuit
Christus et non debuit pati.
Sed dic nunc quid tibi de
quaestione, quam in principio proposuisti, propter quam aliae multae se
ingesserunt, persolvendum videatur.
BOSO:
Summa quaestionis fuit cur deus homo
factus sit, ut per mortem suam salvaret hominem, cum hoc alio modo facere
potuisse videretur. Ad quod tu multis et necessariis rationibus respondens
ostendisti restaurationem humanae naturae non debuisse remanere, nec potuisse
fieri, nisi solveret homo quod deo pro peccato debebat. Quod debitum tantum
erat, ut illud solvere, cum non deberet nisi homo, non posset nisi deus, ita ut
idem esset homo qui deus. Unde necesse erat, ut deus hominem assumeret in
unitatem personae, quatenus qui in natura solvere debebat et non poterat, in
persona esset qui posset. Deinde quia de virgine et a persona filii dei esset
assumendus homo ille qui deus esset, et quomodo sine peccato de massa
peccatrice assumi potuerit monstrasti. Vitam autem huius hominis tam sublimem, tam
pretiosam apertissime probasti, ut sufficere possit ad solvendum quod pro
peccatis totius mundi debetur, et plus in infinitum. Restat ergo nunc ostendere
quomodo illa solvatur deo pro peccatis hominum.
ANSELMUS:
Si propter iustitiam se permisit
occidi: nonne ad honorem dei vitam suam dedit?
BOSO:
Si possum intelligere quod non
dubito, quamvis non videam quomodo rationabiliter hoc fecerit, cum et iustitiam
indeclinabiliter et vitam suam aeternaliter servare potuerit, fatebor illum
tale quid sponte dedisse deo ad honorem illius, cui quidquid deus non est
comparari non potest, et quod pro omnibus omnium hominum debitis recompensari
potest.
ANSELMUS:
An non intelligis quia, cum
iniurias et contumelias et mortem crucis cum labronibus sibi, sicut supra
diximus, propter iustitiam quam oboedienter servabat, illatas benigna patientia
sustinuit, exemplum dedit hominibus, quatenus propter nulla incommoda quae
sentire possunt, a iustitia quam deo debent declinent, quod minime dedisset, si
secundum potentiam suam mortem pro tali causa illatam declinasset?
BOSO:
Videtur quod nulla hoc exemplum
ipse necessitate dederit, quoniam multi ante adventum eius et Iohannes Baptista
post adventum, ante mortem eius, fortiter mortem pro veritate sustinentes illud
sufficienter dedisse noscuntur.
ANSELMUS:
Nullus umquam homo moriendo
praeter illum deo dedit quod aliquando necessitate perditurus non erat, aut
solvit quod non debebat. Ille vero sponte patri obtulit quod nulla necessitate
umquam amissurus erat, et solvit pro peccatoribus quod pro se non debebat.
Quapropter ille multo magis dedit exemplum, ut unusquisque quod aliquando
incunctanter amissurus est, pro se ipso reddere deo cum ratio postulat non
dubitet, qui cum nullatenus aut pro se indigeret aut cogeretur pro aliis,
quibus nihil nisi poenam debebat, tam pretiosam vitam, immo se ipsum, tantam
scilicet personam tanta voluntate dedit.
BOSO:
Multum propinquas desiderio meo.
Sed sustine ut quaeram quiddam,
quod quamvis fatuum forsitan putes quaerere, non tamen in promptu mihi est quid
respondeam, si a me quaeratur. Dicis quia, quando mortuus est, dedit quod non
debebat. Sed nemo negabit melius illum fecisse, quando hoc exemplum taliter
dedit, et magis hoc placere deo, quam si non hoc fecisset, aut dicet cum non
debuisse tacere quod melius esse et quod magis deo placere intellexit. Quomodo
ergo asseremus eum non debuisse deo quod fecit, id est quod melius esse et
magis placere deo cognovit, praesertim cum creatura debeat deo totum quod est
et quod scit et potest?
ANSELMUS:
Quamvis creatura nihil habeat a
se, quando tamen concedit illi deus aliquid licite facere et non facere, dat
illi ita suum esse utrumque, ut licet alterum sit melius, neutrum tamen
exigatur determinate, sed sive faciat quod melius est, sive alterum, debere
facere dicatur quod facit; et si facit quod melius est, praemium habeat, quia
sponte dat quod suum est. Nam cum virginitas melior sit coniugio, neutrum tamen
ab homine determinate exigitur, sed qui coniugio uti et qui virginitatem
servare mavult, quod facit debere facere dicitur. Nemo enim virginitatem sive
coniugium dicit eligi non debere; sed dicimus quia quod mavult homo, antequam
aliquid horum statuat, hoc facere debet, et si virginitatem servat, pro
spontaneo munere quod offert deo praemium exspectat. Cum ergo dicis creaturam
debere deo quod melius scit et potest: si intelligis ex debito et non subaudis:
si deus iubet, non est semper verum. Siquidem, ut dixi, non debet homo
virginitatem ex debito, sed si mavult, debet uti coniugio.
Quod si te movet verbum quod est
«debere», nec potes illud intelligere sine aliquo debito: scito quia sicut
contingit «posse» et «non posse» et «necessitatem» aliquando dici, non quia
sunt in rebus ubi dicuntur, sed quoniam sunt in alio: ita et «debere». Quippe
cum dicimus debere pauperes a divitibus eleemosynam accipere, non est aliud
quam divites debere pauperibus eleemosynam impendere. Hoc namque debitum non
est exigendum a paupere, sed a divite. Deus quoque dicitur omnibus debere
praeesse, non quia ille in hoc aliquo modo sit debitor, sed quoniam omnia
debent illi subesse; et debere facere quod vult, quoniam quod vult debet esse.
Ita quando vult aliqua creatura facere quod suum est facere et non facere,
dicitur debere facere, quia quod ipsa vult debet esse. Dominus itaque Iesus cum
mortem, sicut diximus, sustinere voluit, quoniam suum erat et pati et non pati,
debuit facere quod fecit, quia quod voluit fieri debuit; et non debuit facere,
quia non ex debito. Nempe quoniam ipse idem est deus et homo, secundum humanam
quidem naturam, ex quo, homo fuit, sic accepit a divina natura, quae alia est
ab humana, esse suum quidquid habebat, ut nihil deberet dare nisi quod volebat;
secundum personam vero sic a se ipso habebat quod habebat, et sic perfecte sibi
sufficiens erat, ut nec alii quicquam retribuere deberet, nec ut sibi
retribueretur dare indigeret.
BOSO:
Aperte nunc video quia nulla
ratione se ipsum morti ex debito, sicut ratio mea videbatur monstrare, dedit ad
honorem dei, et tamen facere debuit quod fecit.
ANSELMUS:
Honor utique ille totius est
trinitatis. Quare quoniam idem ipse a est deus, filius dei, ad honorem suum se
ipsum sibi sicut patri et spiritui sancto obtulit, id est humanitatem suam
divinitati suae, quae una eademque trium personarum est. Ut tamen in eadem ipsa
veritate manentes apertius loquamur quod volumus, dicamus, sicut usus habet,
quia filius sponte se ipsum patri obtulit. Hoc namque modo aptissime dicitur
quia et in una persona totus deus, cui secundum hominem se obtulit,
intelligitur, et per nomen patris et filii immensa quaedam in cordibus
audientium, cum patrem filius hoc modo postulare pro nobis dicitur, pietas
sentitur.
BOSO:
Hoc libentissime accipio.
|