Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • XIX – Quanta ratione de morte eius sequatur humana salvatio.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIXQuanta ratione de morte eius sequatur humana salvatio.

 

ANSELMUS:

Intueamur nunc, prout possumus, quanta inde ratione sequatur humana salvatio.

BOSO:

Ad hoc tendit cor meum. Nam quamvis hoc mihi videar intelligere, ipsam tamen rationis contextionem a te volo fieri.

ANSELMUS:

Quantum autem sit quod filius sponte dedit, non est opus exponere.

BOSO:

Sufficienter patet.

ANSELMUS:

Eum autem qui tantum donum sponte dat deo, sine retributione debere esse non iudicabis.

BOSO:

Immo necesse esse video, ut pater filio retribuat. Alioquin aut iniustus videretur esse si nollet, aut impotens si non posset; quae a deo aliena sunt.

ANSELMUS:

Qui retribuit alicui: aut dat quod ille non habet, aut dimittit quod ab illo potest exigi. Prius autem quam tantam rem filius faceret, omnia quae patris erant sua erant (cf. Io. 16,15; 17,10); nec umquam debuit quod illi dimitti possit. Quid ergo retribuetur nullius rei egenti, et cui non est quod dari aut dimitti possit?

BOSO:

Ex una parte video retribuendi necessitatem, et ex altera impossibilitatem; quia et necesse est deum reddere quod debet, et non est quod reddat.

ANSELMUS:

Si tanta et tam debita merces nec illi nec alii redditur, in vanum filius tantam rem fecisse videbitur.

BOSO:

Hoc nefas est aestimare.

ANSELMUS:

Necesse est ergo ut alicui alii reddatur, quia illi non potest.

BOSO:

Inevitabiliter sequitur.

ANSELMUS:

Si voluerit filius quod sibi debetur alii dare: poteritne pater iure illum prohibere, aut illi cui dabit negare?

BOSO:

Immo et iustum et necessarium intelligo, ut cui voluerit dare filius, a patre reddatur; quia et filio quod suum est dare licet, et pater quod debet non nisi alii reddere potest.

ANSELMUS:

Quibus convenientius fructum et retributionem suae mortis attribuet quam illis, propter quos salvandos, sicut ratio veritatis nos docuit, hominem se fecit, et quibus, ut diximus, moriendo exemplum moriendi propter iustitiam dedit? Frustra quippe imitatores eius erunt, si meriti eius participos non erunt. Aut quos iustius faciet haeredes debiti quo ipse non eget, et exundantiae suae plenitudinis, quam parentes et fratres suos, quos aspicit tot et tantis debitis obligatos egestate tabescere in profundo miseriarum, ut eis dimittatur quod pro peccatis debent, et detur quo propter peccata carent?

BOSO:

Nihil rationabilius, nihil dulcius, nihil desiderabilius mundus audire potest. Ego quidem tantam fiduciam ex hoc concipio, ut iam dicere non possim quanto gaudio exultet cor meum. Videtur enim mihi quod nullum hominem reiciat deus ad se sub hoc nomine accedentem.

ANSELMUS:

Ita est, si accedit sicut oportet. Quemadmodum autem sit ad tantae gratiae participationem accedendum et quomodo sub illa vivendum, nos ubique sacra scriptura docet, quae super solidam veritatem, quam deo adiuvante aliquatenus perspeximus, velut super firmum fundamentum fundata est.

BOSO:

Vere quidquid super fundamentum hoc aedificatur, super firmam petram fundatur (cf. Luc. 6,48).

ANSELMUS:

Puto me iam aliquantulum tuae satisfecisse quaestioni, quamvis hoc melior me facere plenius possit, et maiores atque plures quam meum aut mortale ingenium comprehendere valeat huius rei sint rationes. Palam etiam est quia deus, ut hoc faceret quod diximus, nullatenus indigebat, sed ita veritas immutabilis exigebat. Licet enim hoc quod homo ille fecit, deus dicatur fecisse propter unitatem personae, deus tamen non egebat ut de caelo descenderet ad vincendum diabolum, neque ut per iustitiam ageret contra illum ad liberandum hominem; sed ab homine deus exigebat ut diabolum vinceret, et qui per peccatum deum offenderat, per iustitiam satisfaceret. Siquidem diabolo nec deus aliquid debebat nisi poenam, nec homo nisi vicem, ut ab illo victus illum revinceret; sed quidquid ab illo exigebatur, hoc deo debebat non diabolo.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License