Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • XXII – Quod in iis quae dicta sunt, veteris et novi testamenti veritas probata sit.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXII – Quod in iis quae dicta sunt, veteris et novi testamenti veritas probata sit.

 

BOSO:

Rationabilia et quibus nihil contradici possit quae dicis, omnia mihi videntur; et per unius quaestionis quam proposuimus solutionem, quidquid in novo veterique testamento continetur, probatum intelligo. Cum enim sic probes deum fieri hominem ex necessitate, ut etiam si removeantur pauca quae de nostris libris posuisti, ut quod de tribus dei personis et de Adam tetigisti, non solum Iudaeis sed etiam paganis sola ratione satisfacias, et ipse idem deus- homo novum condat testamentum et vetus approbet: sicut ipsum veracem esse necesse est confiteri, ita nihil quod in illis continetur verum esse potest aliquis diffiteri.

ANSELMUS:

Si quid diximus quod corrigendum sit, non renuo correctionem, si rationabiliter fit. Si autem veritatis testimonio roboratur, quod nos rationabiliter invenisse existimamus, deo non nobis attribuere debemus, qui est benedictus in saecula amen (Rom. 1,25).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License