LIBER PRIMUS.
I - Quaestio
de qua totum opus pendet.
Saepe et studiosissime a multis rogatus sum et
verbis et litteris, quatenus cuiusdam de fide nostra quaestionis rationes, quas
soleo respondere quaerentibus, memoriae scribendo commendem. Dicunt enim
eas sibi placere et arbitrantur satisfacere. Quod petunt, non ut per rationem
ad fidem accedant, sed ut eorum quae credunt intellectu et contemplatione
delectentur, et ut sint, quantum possunt, «parati semper ad satisfactionem omni
poscenti se rationem de ea quae in nobis est spe» (1 Petr. 3,15). Quam
quaestionem solent et infideles nobis simplicitatem Christianam quasi fatuam
deridentes obicere, et fideles multi in corde versare: qua scilicet ratione vel
necessitate deus homo factus sit, et morte sua, sicut credimus et confitemur,
mundo vitam reddiderit, cum hoc aut per aliam personam, sive angelicam sive
humanam, aut sola voluntate facere potuerit. De qua quaestione non solum litterati sed etiam illitterati multi quaerunt
et rationem eius desiderant. Quoniam ergo de hac multi tractari postulant, et
licet in quaerendo valde videatur difficilis, in solvendo tamen omnibus est
intelligibilis et propter utilitatem et rationis pulchritudinem amabilis:
quamvis a sanctis patribus inde quod sufficere debeat dictum sit, tamen de illa
curabo quod deus mihi dignabitur aperire, petentibus ostendere. Et quoniam ea
quae per interrogationem et responsionem investigantur, multis et maxime
tardioribus ingeniis magis patent et ideo plus placent, unum ex illis qui hoc
flagitant, qui inter alios instantius ad hoc me sollicitat, accipiam mecum
disputantem, ut Boso quaerat et Anselmus respondeat hoc modo.
BOSO:
Sicut rectus ordo exigit ut
profunda Christianae fidei prius credamus, quam ea praesumamus ratione
discutere, ita negligentia mihi videtur, si, postquam confirmati sumus in fide,
non studemus quod credimus intelligere. Quapropter quoniam gratia dei
praeveniente fidem nostrae redemptionis sic puto me tenere, ut etiam si nulla
possum quod credo ratione comprehendere, nihil tamen sit quod ab eius firmitate
me valeat evellere, a te peto mihi aperiri quod, ut scis, plures mecum petunt: qua
necessitate scilicet et ratione deus, cum sit omnipotens, humilitatem et
infirmitatem humanae naturae pro eius restauratione assumpserit.
ANSELMUS:
Quod quaeris a me supra me est,
et idcirco «altiora» me (Eccli. 3,22) tractare timeo, ne forte cum putaverit
aut etiam viderit aliquis me non sibi satisfacere, plus existimet rei veritatem
mihi deficere, quam intellectum meum ad eam capiendam non sufficere.
BOSO:
Non hoc tantum timere debes
quantum et reminisci quia saepe contingit in colloquendo de aliqua quaestione,
ut deus aperiat quod prius latebat; et sperare de gratia dei quia, si ea quae
«gratis accepisti» (Mat. 10,8) libenter impertiris, altiora ad quae nondum
attigisti mereberis accipere.
ANSELMUS:
Est et aliud propter quod video
aut vix aut nullatenus posse ad plenum inter nos de hac re nunc tractari,
quoniam ad hoc est necessaria notitia potestatis et necessitatis et voluntatis
et quarundam aliarum rerum, quae sic se habent, ut earum nulla possit plene
sine aliis considerari. Et ideo tractatus earum opus suum postulat, non multum,
ut puto, facile nec omnino inutile; nam earum ignorantia quaedam facit
difficilia, quae per earum notitiam fiunt facilia.
BOSO:
Sic breviter de his suis locis
dicare poteris, ut et quod sufficiat ad praesens opus habeamus, et quod plus
dicendum est in aliud tempus differamus.
ANSELMUS:
Hoc quoque multum me retrahit a
petitione tua, quia materia non a solum pretiosa, sed, sicut est de «specioso
forma prae filiis hominum» (Ps. 44,3), sic etiam est speciosa ratione super
intellectus hominum. Unde timeo, ne, quemadmodum ego soleo indignari pravis
pictoribus, cum ipsum dominum informi figura pingi video, ita mihi contingat,
si tam decoram materiam incompto et contemptibili dictamine exarare praesumo.
BOSO:
Nec hoc te debet retrahere quia,
sicut tu permittis, ut qui potest melius dicat, sic nulli praestituis, ut cui
dictamen tuum non placet, pulchrius non scribat. Verum ut omnes excusationes
tuas excludam: quod postulo non facies doctis, sed mihi et hoc ipsum mecum
petentibus.
|