III - Obiectiones infidelium et
responsiones fidelium.
BOSO:
Patere igitur ut verbis utar
infidelium. Aequum enim est ut, cum nostrae fidei rationem studemus inquirere,
ponam eorum obiectiones, qui nullatenus ad fidem eandem sine ratione volunt
accedere. Quamvis enim illi ideo rationem quaerant, quia non credunt, nos vero,
quia credimus: unum idemque tamen est quod quaerimus. Et si quid responderis cui auctoritas obsistere
sacra videatur, liceat illam mihi obtendere, quatenus quomodo non obsistat
aperias.
ANSELMUS:
Dic quod tibi videtur.
BOSO:
Obiciunt nobis deridentes
simplicitatem nostram infideles quia deo facimus iniuriam et contumeliam, cum
eum asserimus in uterum mulieris descendisse, natum esse de femina, lacte et
alimentis humanis nutritum crevisse, et - ut multa alia taceam quae deo non
videntur convenire - lassitudinem, famem, sitim, verbera et inter latrones
crucem mortemque sustinuisse.
ANSELMUS:
Nos non facimus deo iniuriam
ullam aut contumeliam, sed toto corde gratias agentes laudamus et praedicamus
ineffabilem altitudinem misericordiae illius, quia quanto nos mirabilius et
praeter opinionem de tantis et tam debitis malis in quibus eramus, ad tanta et
tam indebita bona quae perdideramus, restituit, tanto maiorem dilectionem erga
nos et pietatem monstravit. Si
enim diligenter considerarent quam convenienter hoc modo procurata sit humana
restauratio, non deriderent nostram simplicitatem, sed dei nobiscum laudarent
sapientem benignitatem. Oportebat namque ut, sicut per hominis
inoboedientiam mors in humanum genus intraverat, ita per hominis oboedientiam
vita restitueretur. (cf. Rom.
5,19;12) Et quemadmodum peccatum quod fuit causa nostrae damnationis, initium
habuit a femina, sic nostrae iustitiae et salutis auctor nasceretur de femina. Et ut diabolus, qui per gustum ligni quem
persuasit hominem vicerat, per passionem ligni quam intulit ab homine
vinceretur. Sunt quoque multa alia quae studiose considerata, inenarrabilem
quandam nostrae redemptionis hoc modo procuratae pulchritudinem ostendunt.
|