IV - Quod hae responsiones
videantur infidelibus sine necessitate et quasi quaedam picturae.
BOSO:
Omnia haec pulchra et quasi
quaedam picturae suscipienda sunt. Sed si non est aliquid solidum super quod
sedeant, non videntur infidelibus sufficere, cur deum ea quae dicimus pati
voluisse credere debeamus. Nam qui picturam vult facere, eligit aliquid solidum
super quod pingat, ut maneat quod pingit. Nemo enim pingit in aqua vel in aere,
quia nulla ibi manent picturae vestigia. Quapropter cum has convenientias quas
dicis infidelibus quasi quasdam picturas rei gestae obtendimus, quoniam non rem
gestam, sed figmentum arbitrantur esse quod credimus, quasi super nubem pingere
nos existimant. Monstranda ergo prius est veritatis soliditas rationabilis, id
est necessitas quae probet deum ad ea quae praedicamus debuisse aut potuisse
humiliari; deinde ut ipsum quasi corpus veritatis plus niteat, istae
convenientiae quasi picturae corporis sunt exponendae.
ANSELMUS:
Nonne satis necessaria ratio
videtur, cur deus ea quae dicimus facere debuerit: quia genus humanum, tam
scilicet pretiosum opus eius, omnino perierat, nec decebat ut, quod deus de
homine proposuerat, penitus annihilaretur, nec idem eius propositum ad effectum
duci poterat, nisi genus hominum ab ipso creatore suo liberaretur?
|