Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • VI - Qualiter reprehendant infideles quod dicimus deum morte sua nos redemisse et sic dilectionem suam erga nos ostendisse et pro nobis expugnare diabolum venisse.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI - Qualiter reprehendant infideles quod dicimus deum morte sua nos redemisse et sic dilectionem suam erga nos ostendisse et pro nobis expugnare diabolum venisse.

 

BOSO:

Hoc est quod valde mirantur, quia liberationem hanc redemptionem vocamus. In qua namque - aiunt nobis - captione, aut in quo carcere aut in cuius potestate tenebamini, unde vos deus non potuit liberare, nisi vos tot laboribus et ad ultimum sanguine suo redimeret? Quibus cum dicimus: redemit nos a peccatis et ab ira sua et de inferno et de potestate diaboli, quem, quia nos non poteramus, ipse pro nobis venit expugnare, et redemit nobis regnum caelorum, et quia haec omnia hoc modo fecit, ostendit quantum nos diligeret, respondent: Si dicitis quia facere deus haec omnia non potuit solo iussu, quem cuncta creasse iubendo dicitis, repugnatis vobismetipsis, quia impotentem illum facitis. Aut si fatemini quia potuit, sed non voluit nisi hoc modo: quomodo sapientem illum potestis ostendere, quem sine ulla ratione tam indecentia velle pati asseritis? Omnia enim haec quae obtenditis, in eius voluntate consistunt. Ira namque dei non est aliud quam voluntas puniendi. Si ergo non vult punire peccata hominum, liber est homo a peccatis et ab ira dei et ab inferno et a potestate diaboli, quae omnia propter peccata patitur, et recipit ea quibus propter eadem peccata privatur. Nam in cuius potestate est infernus aut diabolus, aut cuius est regnum caelorum, nisi eius qui fecit omnia? Quaecumque itaque timetis aut desideratis, eius voluntati subiacent, cui nihil potest resistere. Quapropter si humanum genus salvare noluit, nisi quo modo dicitis, cum sola voluntate potuit: ut mitius dicam, videte quomodo eius sapientiae repugnatis. Nam si homo quod facile posset, cum gravi labore sine ratione faceret, non utique sapiens ab ullo iudicaretur. Quippe quod dicitis deum taliter ostendisse quantum vos diligeret, nulla ratione defenditur, si nullatenus aliter hominem potuisse salvare non monstratur. Nam si aliter non potuisset, tunc forsitan necesse esset, ut hoc modo dilectionem suam ostenderet. Nunc vero cum aliter posset salvare hominem: quae ratio est, ut propter ostendendam dilectionem suam ea quae dicitis faciat et sustineat? An enim non ostendit bonis angelis quantum eos diligat, pro quibus talia non sustinet? Quod vero dicitis cum venisse expugnare pro vobis diabolum: quo sensu audetis proferre? Nonne dei omnipotentia regnat ubique? Quomodo ergo indigebat deus, ut ad vincendum diabolum de caelo descenderet? Hacc nobis infideles obicere posse videntur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License