VII - Quod nullam diabolus habebat
iustitiam adversus hominem; et quare videatur habuisse cur deus hoc modo
hominem liberaret.
Sed et illud quod dicere solemus, deum scilicet debuisse prius per iustitiam
contra diabolum agere, ut liberaret hominem, quam per fortitudinem, ut cum
diabolus eum, in quo nulla mortis erat causa et qui deus erat, occideret, iuste
potestatem quam super peccatores habebat amitteret, alioquin iniustam
violentiam fecisset illi, quoniam iuste possidebat hominem, quem non ipse
violenter attraxerat, sed idem homo ad illum se sponte contulerat: non video
quam vim habeat. Namque si diabolus
aut homo suus esset aut alterius quam dei, aut in alia quam in dei potestate
maneret, forsitan hoc recte diceretur. Cum autem diabolus aut homo non sit nisi
dei et neuter extra potestatem dei consistat: quam causam debuit agere deus cum
suo, de suo, in suo, nisi ut servum suum puniret, qui suo conservo communem
dominum deserere et ad se transire persuasisset, ac traditor fugitivum, fur
furem cum furto domini sui suscepisset? Uterque namque fur erat, cum alter
altero persuadente se ipsum domino suo furabatur. Quid enim iustius fieri
posset, si hoc deus faceret? Aut si iudex omnium deus hominem sic possessum, de
potestate tam iniuste possidentis vel ad puniendum illum aliter quam per
diabolum vel ad parcendum illi eriperet: quae haec iniustitia esset? Quamvis
enim homo iuste a diabolo torqueretur, ipse tamen illum iniuste torquebat. Homo
namque meruerat ut puniretur, nec ab ullo convenientius quam ab illo, cui
consenserat ut peccaret. Diaboli vero meritum nullum erat ut puniret; immo
tanto hoc faciebat iniustius, quanto non ad hoc amore iustitiae trahebatur, sed
instinctu malitiae impellebatur. Nam non hoc faciebat deo iubente, sed incomprehensibili
sapientia sua, qua etiam mala bene ordinat, permittente.
Et puto illos, qui diabolum
aliquam opinantur habere in possidendo hominem iustitiam, ad hoc inde adduci,
quia vident hominem diaboli vexationi iuste subiacere et deum hoc iuste permittere,
et idcirco putant diabolum illam iuste inferre. Contingit enim idem aliquid
diversis considerationibus esse iustum et iniustum, et ob hoc a non diligenter
intuentibus totum iustum aut iniustum iudicari. Evenit enim ut aliquis
innocentem iniuste percutiat, unde ipse iuste percuti mcreatur. Si tamen
percussus vindicare se non debet et percutit percutientem se, iniuste hoc
facit. Haec igitur percussio ex parte percutientis est iniusta quia non debuit
se vindicare; ex parte vero percussi iusta, quia iniuste percutiens iuste
percuti meruit. Diverso igitur intuitu iusta et iniusta est eadem actio, quam
contingere potest ab alio iudicari iustam tantum, ab alio iniustam. Hoc itaque modo diabolus dicitur iuste
vexare hominem, quia deus hoc iuste permittit et homo iuste patitur. Sed et hoc quod homo iuste dicitur pati,
non sua iustitia pati iuste dicitur, sed quia iusto iudicio dei punitur.
At si obtenditur chirographum
illud decreti, quod adversum nos (Col. 2,14) dicit apostolus fuisse et
per mortem Christi deletum esse, et putat aliquis per illud significari, quia
diabolus quasi sub cuiusdam pacti chirographo ab homine iuste ante Christi
passionem peccatum, velut usuram primi peccati quod persuasit homini et poenam
peccati exigeret, ut per hoc iustitiam suam super hominem probare videatur:
nequaquam ita intelligendum puto. Quippe chirographum illud non est diaboli, quia dicitur chirographum deoreti.
Decretum enim illud non erat
diaboli, sed dei. Iusto namque dei iudicio decretum erat et quasi chirographo
confirmatum, ut homo qui sponte peccaverat, nec peccatum nec poenam peccati
vitare per se posset. Est
enim spiritus vadens et non rediens (Ps. 77,39), et qui facit
peccatum, serves est peccati (Io. 8,34), nec qui peccat impunitus debet
dimitti, nisi misericordia peccatori parcat et eum liberet ac reducat. Quamobrem per hoc chirographum nullam
inveniri posse diaboli iustitiam in hominis vexatione credere debemus. Denique
sicut in bono angelo nulla omnino est iniustitia, ita in malo nulla penitus est
iustitia. Nihil igitur erat in diabolo, cur deus contra illum ad liberandum
hominem sua uti fortitudine non deberet.
|