VIII - Quomodo licet humilia quae
dicimus de Christo, non pertineant ad divinitatem, tamen inconveniens videatur
infidelibus ea de illo dici secundum hominem; et unde illis videatur idem homo
non sponte mortuus esse.
ANSELMUS:
Sufficere nobis debet ad rationem voluntas dei cum aliquid facit, licet non
videamus cur velit. Voluntas namque
dei numquam est irrationabilis.
BOSO:
Verum est, si constat deum id
velle unde agitur. Nequaquam enim acquiescent multi deum aliquid velle, si
ratio repugnare videtur.
ANSELMUS:
Quid tibi videtur repugnare
rationi, cum deum ea voluisse fatemur quae de eius incarnatione credimus?
BOSO:
Ut breviter dicam: altissimum ad
tam humilia inclinari, omnipotentem aliquid facere cum tanto labore.
ANSELMUS:
Qui hoc dicunt, non intelligunt
quod credimus. Divinam enim
naturam absque dubio asserimus impassibilem, nec ullatenus posse a sua
celsitudine humiliari, nec in eo quod facere vult laborare. Sed dominum Christum Iesum dicimus verum
deum et verum hominem, unam personam in duabus naturis et duas naturas in una
persona. Quapropter cum dicimus deum aliquid humile aut infirmum pati, non hoc
intelligimus secundum sublimitatem impassibilis naturae, sed secundum
infirmitatem humanae substantiae quam gerebat; et sic nostrae fidei nulla ratio
obviare cognoscitur. Sic enim nullam divinae substantiae significamus
humilitatem, sed unam dei et hominis monstramus esse personam. Non ergo in
incarnatione dei ulla eius humilitas intelligitur facta, sed natura hominis
creditur exaltata.
BOSO:
Ita sit, nihil imputetur divinae
naturae, quod secundum infirmitatem hominis de Christo dicitur. Verum quomodo
iustum aut rationabile probari poterit, quia deus hominem illum, quem pater filium
suum dilectum in quo sibi bene complacuit (Mat. 3,17;17,5), vocavit et quem
filius se ipsum fecit, sic tractavit aut tractari permisit? Quae autem iustitia est hominem omnium
iustissimum morti tradere pro peccatore? Quis homo, si innocentem damnaret, ut
nocentem liberaret, damnandus non iudicaretur? Ad idem enim res deduci videtur
inconveniens, quod supra dictum est. Nam si aliter peccatores salvare non
potuit quam iustum damnando: ubi est eius omnipotentia? Si vero potuit sed non
voluit: quomodo defendemus sapientiam eius atque iustitiam?
ANSELMUS:
Deus pater non, quemadmodum
videris intelligere, hominem illum tractavit aut innocentem pro nocente morti
tradidit. Non enim eum invitum ad mortem ille coegit aut occidi permisit, sed
idem ipse sponte sua mortem sustinuit, ut homines salvaret.
BOSO:
Etiam si non invitum, quoniam
voluntati patris consensit, quodam tamen modo illum coegisse videtur
praecipiendo. Dicitur enim quia Christus humiliavit se ipsum, factus
oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et deus
illum exaltavit (Phil. 2,8s.); et quia didicit oboedientiam ex iis quae
passus est (Hebr. 5,8); et quia proprio filio non pepercit pater, sed
pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. 8,32). Et idem filius dicit: Non
veni voluntatem meam facere, sed voluntatem eius qui misit me (Jo. 6,38).
Et iturus ad passionem dicit: Sicut mandatum dedit mihi pater, sic facio
(ib. 14/31). Item: Calicem quem dedit mihi pater, non bibam illum? (Io. 18,11). Et alibi: Pater, si
possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed
sicut tu (Mat. 26,39). Et: Pater, si non potest hic calix transire, nisi
bibam illum, fiat voluntas tua (ib. 26,42). In his omnibus plus videtur
Christus oboedientia cogente quam spontanea voluntate disponente mortem
sustinuisse.
|