Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • IX - Quod sponte mortuus sit; et quid sit: factus est oboediens usque ad mortem (Phil. 2,8), et: propter quod et deus illum exaltavit (ib. 2,9), et: non veni voluntatem meam facere (Io. 6,38), et: proprio filio suo non pepercit deus (Rom. 8,32), et: non sicut ego volo, sed sicut tu (Mat. 26,39).
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IX - Quod sponte mortuus sit; et quid sit: factus est oboediens usque ad mortem (Phil. 2,8), et: propter quod et deus illum exaltavit (ib. 2,9), et: non veni voluntatem meam facere (Io. 6,38), et: proprio filio suo non pepercit deus (Rom. 8,32), et: non sicut ego volo, sed sicut tu (Mat. 26,39).

 

ANSELMUS:

Ut mihi videtur, non bene discernis inter hoc quod fecit exigente oboedientia, et quod sibi factum, quia servavit oboedientiam, sustinuit non exigente oboedientia.

BOSO:

Necesse habeo ut hoc apertius exponas.

ANSELMUS:

Cur persecuti sunt cum Iudaei usque ad mortem?

BOSO:

Non ob aliud, nisi quia veritatem et iustitiam vivendo et loquendo indeclinabiliter tenebat.

ANSELMUS:

Hoc puto quia deus ab omni rationali creatura exigit, et hoc illa per oboedientiam deo debet.

BOSO:

Sic fateri nos oportet.

ANSELMUS:

Hanc igitur oboedientiam debebat homo ille deo patri, et humanitas divinitati, et hanc ab illo exigebat pater.

BOSO:

Hoc nulli dubium.

ANSELMUS:

Ecce habes quid fecit exigente oboedientia.

BOSO:

Verum est; et iam video quid sibi illatum, quia oboediendo perseveravit, sustinuit. Nam illata est illi mors, quia perstitit in oboedientia, et hanc sustinuit. Sed quomodo hoc oboedientia non exigat, non intelligo.

ANSELMUS:

Si homo numquam peccasset: deberet pati mortem, aut deus deberet hoc ab illo exigere?

BOSO:

Quemadmodum credimus, nec homo moreretur nec hoc ab illo exigeretur, sed huius rei a te audire volo rationem.

ANSELMUS:

Rationalem creaturam iustam factam esse et ad hoc, ut deo fruendo beata esset, non negas.

BOSO:

Non.

ANSELMUS:

Deo autem nequaquam existimabis convenire, ut quam fecit iustam ad beatitudinem, miseram esse sine culpa cogat. Hominem enim invitum mori miserum est.

BOSO:

Patet quia, si non peccasset homo, non deberet ab eo deus mortem exigere.

ANSELMUS:

Non ergo coegit deus Christum mori, in quo nullum fuit peccatum; sed ipse sponte sustinuit mortem, non per oboedientiam deserendi vitam, sed propter oboedientiam servandi iustitiam, in qua tam fortiter perseveravit, ut inde mortem incurreret.

 

Potest etiam dici quia praecepit illi pater mori, cum hoc praecepit unde incurrit mortem. Ita ergo, sicut mandatum dedit illi pater, sic fecit (Io. 14,31), et calicem, quem dedit, bibit (ib. 18,11), et factus est oboediens patri usque ad mortem (Phil. 2,8), et sic didicit ex iis quae passus est oboedientiam (Hebr. 5,8), id est, quousque servari debeat oboedientia. Verbum autem quod positum est, didicit, duobus modis intelligi potest. Aut enim didicit dictum est pro: alios fecit discere, aut quia quod per scientiam non ignorabat, expertmento didicit. Quod autem apostolus, cum dixisset: humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. 2,8), subdidit: propter quod et deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (ib. 2,9) - cui simile est quod David dixit: de torrente in via bibit, propterea exaltavit caput (Ps. 109,7) -: non ita dictum est, quasi nullatenus potuisset pervenire ad hanc exaltationem nisi per hanc mortis oboedientiam, et haec exaltatio non nisi in retributionem huius oboedientiae collata sit - prius enim quam pateretur, ipse dixit omnia sibi esse tradita a patre (Luc. 10,22), et omnia patris esse sua (Io. 16,15) - sed quoniam ipse cum patre sanctoque spititu disposuerat se non aliter quam per mortem celsitudinem omnipotentiae suae mundo ostensurum. Quippe quod non nisi per illam mortem fieri dispositum est: cum per illam fit, non incongrue dicitur propter illam fieri.

 

Si enim intendimus facere aliquid, sed proponimus nos aliud prius facturos, per quod illud fiat: cum iam factum est quod volumus praecedere, si fit quod intendimus, recte dicitur propterea fieri, quoniam factum est propter quod differebatur; quia non nisi per illud fieri dispositum erat. Nam si fluvium quem equo et navi transire possem, propono me non nisi navi transiturum et idcirco differo transmeare, quia navis abest: cum iam praesto est navis, si transeo, recte de me dicitur: navis parata fuit, propterea transivit. Et non solum ita loquimur, quando per illud quod praecedere volumus, sed etiam quando non per illud, sed tantummodo post illud facere aliud aliquid statuimus. Si quis enim differt cibum sumere propterea, quia nondum ea die missae celebrationi affuit: peracto quod prius facere volebat, non incongrue illi dicitur: iam sume cibum, propterea quia iam fecisti propter quod sumere differebas. Multo igitur minus inusitata est locutio, cum Christus dicitur exaltatus propterea, quia mortem sustinuit, per quam et post quam illam exaltationem facere decrevit. Potest hoc et eo modo intelligi quo idem dominus legitur profecisse sapientia et gratia apud deum (Luc. 2,52), non quia ita erat, sed is quia ille sic se habebat, ac si ita esset. Nam sic post mortem exaltatus est, quasi propter illam hoc fieret.

 

Quod autem ipse ait: non veni voluntatem meam facere, sed eius qui misit me (Io. 6,38), tale est quale est et illud: mea doctrina non est mea (ib. 7,16). Nam quod quis non habet a se, sed a deo, hoc non tam suum quam dei dicere debet. Nullus vero homo a se habet veritatem quam docet, aut iustam voluntatem, sed a deo. Non ergo venit Christus voluntatem suam facere sed patris, quia iusta voluntas quam habebat, non erat ex humanitate, sed ex divinitate. Proprio vero filio suo non pepercit deus, sed pro nobis tradidit illum (Rom. 8,32), non est aliud quam: non liberavit eum. Nam multa in sacra scriptura huiusmodi inventuntur. Ubi autem dicit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu (Mat. 26,39); et: si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua (ib. 26,42): naturalem salutis per voluntatem suam significat appetitum, quo humana caro dolorem mortis fugiebat. Voluntatem vero patris dicit, non quoniam maluerit pater filii mortem quam vitam, sed quia humanum genus restaurari nolebat pater, nisi faceret homo aliquid tam magnum, sicut erat mors illa - quia non poscebat ratio quod alius facere non poterat -: idcirco dicit filius illum velle mortem suam, quam ipse mavult pati, quam ut genus humanum non salvetur. Ac si diceret: Quoniam non vis aliter reconciliationem mundi fieri, dico te hoc modo velle mortem meam. Fiat igitur haec voluntas tua, id est fiat mors mea, ut mundus tibi reconcilietur. Nam saepe aliquem velle dicimus aliquid, quia non vult aliud, quod si vellet, non fieret illud quod dicitur velle; ut cum dicimus illum velle lucernam extinguere, qui non vult claudere fenestram, per quam ventus intrat, qui lucernam extinguit. Sic igitur voluit pater mortem filii. quia non aliter voluit mundum salvari, nisi homo tam magnum aliquid faceret, ut dixi. Quod filio volenti salutem hominum tantundem valuit - quoniam alius hoc facere non valebat - quantum si illi mori praeciperet. Unde ille sicut mandatum dedit illi pater, sic fecit (Io. 14,31), et calicem quem dedit ei pater, bibit (ib. 18,11), oboediens usque ad mortem (Phil. 2,8).

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License