X - Item
de eisdem, quomodo aliter recte intelligi possunt.
Potest etiam recte intelligi,
quia per illam piam voluntatem, qua voluit filius pro salute mundi mori, dedit
illi pater, non tamen cogendo, mandatum (Io. 14,31) et calicem
passionis (ib. 18,11), et non pepercit illi, sed pro nobis tradidit illum
(Rom. 8,32) et mortem illius voluit; et quia ipse filius oboediens fuit usque
ad mortem (Phil. 2,8), et didicit ex iis quae passus est oboedientiam
(Hebr. 5,8). Quemadmodum enim secundum humanitatem non habebat a se voluntatem
iuste vivendi, sed a patre, ita et voluntatem illam qua, ut tantum bonum
faceret, mori voluit, non potuit habere nisi a patre luminum, a quo est omne
datum optimum et omne donum perfectum (Iac. 1,17). Et sicut pater trahere
dando voluntatem dicitur, ita non incongrue fit, si impellere asseritur. Sicut
enim filius dicit de patre: nemo venit ad me, nisi pater traxerit eum
(Io. 6,44), ita dicere potuit: nisi impulerit eum. Similiter quoque proferre potuit: nemo currit ad
mortem propter nomen meum, nisi pater impulerit aut traxerit eum. Quoniam
namque voluntate quisque ad id quod indeclinabiliter vult, trahitur vel
impellitur, non inconvenienter trahere aut impellere deus, cum talem dat
voluntatem, affirmatur. In quo tractu vel impulsu nulla intelligitur violentiae
necessitas, sed acceptae bonae voluntatis spontanea et amata tenacitas. Si ergo
hoc modo negari nequit patrem voluntatem illam dando ad mortem filium traxisse
vel impulisse: quis non videat eadem ratione mandatum illi ut mortem
sponte sustineret, et calicem, quem non invitus biberet, dedisse (ib.
14,31;18,11)? Et si filius sibi non pepercisse, sed pro nobis spontanea
voluntate se ipsem tradidisse recte dicitur: quis neget recte dici quia pater,
a quo talem voluntatem habuit, illi non pepercit, sed pro nobis tradidit
illum (ib.) et mortem eius voluit? Hoc etiam modo indeclinabiliter et
sponte servando acceptam a patre voluntatem filius factus est illi oboediens
usque ad mortem (Phil. 2,8), et didicit ex iis quae passus est
oboedientiam (Hebr. 5,8), id est quam magna res facienda sit per
oboedientiam. Nam tunc est simplex et vera oboedientia, a cum rationalis natura
non necessitate, sed sponte servat voluntatem a deo acceptam.
Aliis quoque modis recte possumus
patrem voluisse filii mortem intelligere, quamvis isti possint sufficere. Nam
sicut velle dicimus eum, qui facit ut alius velit, ita dicimus etiam illum
velle, qui non facit ut alius velit, sed approbat quia vult. Ut cum videmus
aliquem fortiter pati velle molestiam, ut perficiat quod bene vult: quamvis
fateamur nos velle ut illam poenam sustineat, non tamen volumus aut amamus
poenam eius, sed voluntatem. Illum quoque qui prohibere potest et non prohibet,
solemus dicere quia vult quod non prohibet. Quoniam ergo patri filii voluntas
placuit, nec prohibuit eum velle aut implere quod volebat: recte voluisse ut
filius mortem tam pie, tam utiliter sustineret - quamvis poenam eius non amaret
- affirmatur. Non autem potuisse calicem transire, nisi biberet illum (Io.
18,11), dixit, non quia non posset mortem vitare si vellet, sed quoniam - sicut
dictum est - mundum erat aliter impossibile salvari; et ipse indeclinabiliter
volebat potius mortem pati, quam ut mundus non salvaretur. Idcirco autem illa
verba dixit, ut doceret humanum genus aliter salvari non potuisse quam per
mortem suam, non ut ostenderet se mortem nequaquam valuisse vitare. Nam quaecumque de illo dicuntur iis quae
dicta sunt similia, sic sunt exponenda, ut nulla necessitate, sed libera
voluntate mortuus credatur. Erat
namque omnipotens; et de illo legitur quia oblatus est, quoniam ipse voluit
(Is. 53,7). Et ipse dicit: Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Nemo
tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam et
potestatem habeo iterum sumendi eam (Io. 10,17s.). Quod ergo idem ipse sua potestate et sua voluntate
facit, nullatenus ad hoc cogi recte dicitur.
BOSO:
Hoc solum, quia permittit deus
illum sic tractari quamvis volentem, non videtur tali patri de tali filio
convenire.
ANSELMUS:
Immo maxime decet talem patrem
tali filio consentire, si quid vult laudabiliter ad honorem dei et utiliter ad
salutem hominum, quae aliter fieri non potuit.
BOSO:
In hoc adhuc versamur, qualiter
mors illa rationabilis et necessaria monstrari possit. Aliter namque nec ipse
filius eam velle, nec pater cogere aut permittere debuisse videtur. Quaeritur
enim cur deus aliter hominem salvare non potuit; aut si potuit, cur hoc modo
voluit. Nam et inconveniens videtur esse deo hominem hoc modo salvasse, nec
apparet quid mors ista valeat ad salvandum hominem. Mirum enim est, si deus sic delectatur aut eget
sanguine innocentis, ut non nisi eo interfecto parcere velit aut possit
nocenti.
ANSELMUS:
Quoniam accipis in hac quaestione
personam eorum, qui credere nihil volunt nisi praemonstrata ratione, volo tecum
pacisci, ut nullum vel minimum inconveniens in deo a nobis accipiatur, et nulla
vel minima ratio, si maior non repugnat, reiciatur. Sicut enim in deo quamlibet
parvum inconveniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet parvam rationem, si
maiori non vincitur, comitatur necessitas.
BOSO:
Nihil in hac re accipio
libentius, quam ut hoc pactum inter nos communiter servetur.
ANSELMUS:
De incarnatione tantum dei et de
iis quae de illo assumpto homine credimus, quaestio est.
BOSO:
Ita est.
ANSELMUS:
Ponamus ergo dei incarnationem et
quae de illo dicimus homine numquam fuisse; et constet inter nos hominem esse
factum ad beatitudinem, quae in hac vita haberi non potest, nec ad illam posse
pervenire quemquam nisi dimissis peccatis, nec ullum hominem hanc vitam
transire sine peccato, et alia quorum fides ad salutem aeternam necessaria est.
BOSO:
Ita fiat, quia nihil in his
impossibile aut inconveniens deo videtur.
ANSELMUS:
Necessaria est igitur homini
peccatorum remissio, ut ad beatitudinem perveniat.
BOSO:
Sic omnes tenemus.
|