Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • XI - Quid sit peccare et pro peccato satisfacere.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XI - Quid sit peccare et pro peccato satisfacere.

 

ANSELMUS:

Quaerendum ergo est qua ratione deus dimittat peccata hominibus. Et ut hoc faciamus apertius, prius videamus quid sit peccare et quid pro peccato satisfacere.

BOSO:

Tuum est ostendere, et meum intendere.

ANSELMUS:

Si angelus et homo semper redderet deo quod debet, numquam peccaret.

BOSO:

Nequeo contradicere.

ANSELMUS:

Non est itaque aliud peccare quam non reddere deo debitum.

BOSO:

Quod est debitum quod deo debemus?

ANSELMUS:

Omnis voluntas rationalis creaturae subiecta debet esse voluntati dei.

BOSO:

Nihil verius.

ANSELMUS:

Hoc est debitum quod debet angelus et homo deo, quod solvendo nullus peccat, et quod omnis qui non solvit peccat. Haec est iustitia sive rectitudo voluntatis, quae iustos facit sive rectos corde (cf. Ps. 35,11), id est voluntate. Hic est solus et totus honor, quem debemus deo et a nobis exigit deus. Sola namque talis voluntas opera facit placita deo, cum potest operari; et cum non potest, ipsa sola per se placet, quia nullum opus sine illa placet. Hunc honorem debitum qui deo non reddit, aufert deo quod suum est, et deum exhonorat; et hoc est «peccare». Quamdiu autem non solvit quod rapuit, manet in culpa. Nec sufficit solummodo reddere quod ablatum est, sed pro contumelia illata plus debet reddere quam abstulit. Sicut enim qui laedit salutem alterius, non sufficit si salutem restituit, nisi pro illata doloris iniuria recompenset aliquid: ita qui honorem alicuius violat non sufficit honorem reddere, si non secundum exhonorationis factam molestiam aliquid, quod placeat illi quem exhonoravit, restituit. Hoc quoque attendendum quia, cum aliquis quod iniuste abstulit solvit, hoc debet dare, quod ab illo non posset exigi, si alienum non rapuisset. Sic ergo debet omnis qui peccat, honorem deo quem rapuit solvere; et haec est satisfactio, quam omnis peccator deo debet facere.

BOSO:

In his omnibus, quoniam rationem sequi proposuimus, quamvis aliquantulum me terreas, nihil habeo quod dicere possim contra.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License