XII - Utrum
sola misericordia sine omni debiti solutione deceat deum peccatum dimittere.
ANSELMUS:
Redeamus et videamus utrum sola
misericordia, sine omni solutione ablati sibi honoris deceat deum peccatum
dimittere.
BOSO:
Non video cur non deceat.
ANSELMUS:
Sic dimittere peccatum non est aliud
quam non punire. Et quoniam recte ordinare peccatum sine satisfactione non est
nisi punire: si non punitur, inordinatum dimittitur.
BOSO:
Rationabile est quod dicis.
ANSELMUS:
Deum vero non decet aliquid
inordinatum in suo regno dimittere.
BOSO:
Si aliud volo dicere, timeo
peccare.
ANSELMUS:
Non ergo decet deum peccatum sic
impunitum dimittere.
BOSO:
Ita sequitur.
ANSELMUS:
Est et aliud quod sequitur, si
peccatum sic impunitum dimittitur: quia similiter erit apud deum peccanti et
non peccanti; quod deo non convenit.
BOSO:
Non possum negare.
ANSELMUS:
Vide et hoc. Iustitiam hominum
nemo nescit esse sub lege, ut secundum eius quantitatem mensura retributionis a
deo recompensetur.
BOSO:
Ita credimus.
ANSELMUS:
Si autem peccatum nec solvitur
nec punitur, nulli legi subiacet.
BOSO:
Non possum aliter intelligere.
ANSELMUS:
Liberior igitur est iniustitia,
si sola misericordia dimittitur, quam iustitia; quod valde inconveniens
videtur. Ad hoc etiam extenditur haec inconvenientia, ut iniustitiam deo
similem faciat; quia sicut deus nullius legi subiacet, ita et iniustitia.
BOSO:
Resistere nequeo rationi tuae.
Sed cum deus nobis praecipiat omnino dimittere peccantibus in nos (Mat. 6,12),
videtur repugnare, ut hoc nobis praecipiat quod ipsum facere non decet.
ANSELMUS:
Nulla in hoc est repugnantia,
quia deus hoc nobis praecipit, ut non praesumamus quod solius dei est. Ad
nullum enim pertinet vindictam facere, nisi ad illum qui dominus est omnium
(cf. Rom. 12,19). Nam cum terrenae potestates hoc recte faciunt, ipse facit, a
quo ad hoc ipsum sunt ordinatae.
BOSO:
Removisti repugnantiam quam
putabam inesse; sed est aliud ad quod tuum habere volo responsum. Nam cum deus
sic sit liber ut nulli legi, nullius subiaceat iudicio, et ita sit benignus, ut
nihil benignius cogitari queat, et nihil sit rectum aut decens nisi quod ipse
vult: mirum videtur si dicimus quia nullatenus vult aut non ei licet suam
iniuriam dimittere, a quo etiam de iis quas aliis facimus solemus indulgentiam
petere.
ANSELMUS:
Verum est quod dicis de libertate
et voluntate et benignitate illius; sed sic eas debemus rationabiliter
intelligere, ut dignitati eius non videamur repugnare. Libertas enim non est
nisi ad hoc quod expedit aut quod decet, nec benignitas dicenda est quae
aliquid deo indecens operatur. Quod autem dicitur quia quod vult iustum est, et
quod non vult non est iustum, non ita intelligendum est ut, si deus velit
quodlibet inconveniens, iustum sit, quia ipse vult. Non enim sequitur: si deus
vult mentiri, iustum esse mentiri; sed potius deum illum non esse. Nam
nequaquam potest velle mentiri voluntas, nisi in qua corrupta est veritas, immo
quae deserendo veritatem corrupta est. Cum ergo dicitur: si deus vult mentiri,
non est aliud quam: si deus est talis natura quae velit mentiri; et idcirco non
sequitur iustum esse mendacium. Nisi ita intelligatur, sicut cum de duobus impossibilibus dicimus: si hoc
est, illud est; quia nec hoc nec illud est. Ut si quis dicat: si aqua est
sicca, et ignis est humidus; neutrum enim verum est. Itaque de illis tantum
verum est dicere: si deus hoc vult, iustum est, quae deum velle non est
inconveniens. Si enim deus vult ut pluat, iustum est ut pluat; et si vult ut
homo aliquis occidatur, iustum est ut occidatur. Quapropter si non decet deum
aliquid iniuste aut inordinate facere, non pertinet ad eius libertatem aut
benignitatem aut voluntatem, peccantem qui non solvit deo quod abstulit
impunitum dimittere.
BOSO:
Omnia mihi aufers quae putabam
tibi obici posse.
ANSELMUS:
Vide adhuc cur deum hoc facere
non deceat.
BOSO:
Libenter ausculto quidquid dicis.
|