XIII - Quod nihil minus sit
tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat
et non solvat quod aufert.
ANSELMUS:
Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum
honorem auferat et non solvat quod aufert.
BOSO:
Hoc nihil clarius.
ANSELMUS:
Nihil autem iniustius toleratur, quam quo nihil est minus tolerandum.
BOSO:
Nec hoc est obscurum.
ANSELMUS:
Puto ergo quia non dices deum
debere tolerare quo nihil toleratur iniustius, ut creatura non reddat deo quod
aufert.
BOSO:
Immo penitus negandum esse video.
ANSELMUS:
Item. Si deo nihil maius aut
melius, nihil iustius quam honorem illius servat in rerum dispositione summa iustitia,
quae non est aliud quam ipse deus.
BOSO:
Hoc quoque nil apertius.
ANSELMUS:
Nihil ergo servat deus iustius
quam suae dignitatis honorem.
BOSO:
Concedere me oportet.
ANSELMUS:
Videtur tibi quod eum integre
servet, si sic auferri sibi permittit, ut nec solvatur nec ipse auferentem
puniat?
BOSO:
Non audeo dicere.
ANSELMUS:
Necesse est ergo, ut aut ablatus honor solvatur aut poena sequatur. Alioquin
aut sibi deus ipsi iustus non erit aut ad utrumque impotens erit; quod nefas
est vel cogitare.
|