XIV - Cuiusmodi
honor dei sit poena peccantis.
BOSO:
Nihil rationabilius dici posse
intelligo. Sed volo a te audire, si poena peccantis sit illi honor, aut
cuiusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non est eius honor, cum peccator
non solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit deus honorem suum ut non
recuperet; quod iis quae dicta sunt repugnare videtur.
ANSELMUS:
Deum impossibile est honorem suum
perdere. Aut enim peccator sponte solvit quod debet, aut deus ab invito
accipit. Nam aut homo debitam subiectionem deo sive non peccando sive quod
peccat solvendo, voluntate spontanea exhibet, aut deus eum invitum sibi
torquendo subicit et sic se dominum eius esse ostendit, quod ipse homo
voluntate fateri recusat. In quo considerandum quia, sicut homo peccando rapit
quod dei est, ita deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id
suum alicuius esse dicitur quod iam possidet, sed quod in eius potestate est ut
habeat. Quoniam ergo homo ita factus est, ut beatitudinem habere posset, si non
peccaret: cum propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo
quamvis invitus solvit quod rapuit; quia licet deus hoc ad usum sui commodi non
transferat quod aufert - sicut homo pecuniam quam alii aufert in suam convertit
utilitatem -, hoc tamen quod aufert utitur ad suum honorem, per hoc quia
aufert. Auferendo enim peccatorem et quae illius sunt, sibi subiecta esse
probat.
|