Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • XVI - Ratio quod numerus angelorum qui ceciderunt restituendus sit de hominibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVI - Ratio quod numerus angelorum qui ceciderunt restituendus sit de hominibus.

 

ANSELMUS:

Adhuc addam aliquid.

BOSO:

Tamdiu dic, donec me taedeat audire.

ANSELMUS:

Deum constat proposuisse, ut de humana natura quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant restitueret.

BOSO:

Hoc credimus, sed vellem aliquam huius rei rationem habere.

ANSELMUS:

Faliis me. Non enim proposuimus tractare nisi de sola incarnatione dei, et tu mihi interseris alias quaestiones.

BOSO:

Ne irascaris, hilarem datorem diligit deus (2 Cor. 9,7). Nam nemo magis probat se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat quam promittit. Dic ergo libenter quod quaero.

ANSELMUS:

Rationalem naturam, quae dei contemplatione beata vel est vel futura est, in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a deo, ita ut nec maiorem nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. Aut enim nescit deus in quo numero melius eam deceat constitui, quod falsum est; aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent intra illum numerum; aut quia extra illum permanere non potuerunt, ex necessitate ceciderunt, quod absurdum est opinari.

BOSO:

Veritas est aperta quod dicis.

ANSELMUS:

Quoniam ergo de illo numero esse debuerunt: aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum, aut in imperfecto remanebit numero rationalis natura, quae in numero perfecto praescita est; quod esse non potest.

BOSO:

Restaurandi procul dubio sunt.

ANSELMUS:

Necesse est ergo eos de humana, quoniam non est alia de qua possint, natura restaurari.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License