XVII -
Quod alii angeli pro illis non possint restitui.
BOSO:
Cur non aut ipsi aut alii angeli
pro illis possunt restitui?
ANSELMUS:
Cum videbis nostrae restaurationis difficultatem, intelliges eorum
reconciliationis impossibilitatem. Alii
autem angeli pro illis restitui non possunt ideo - ut taceam quomodo hoc
repugnare videatur primae creationis perfectioni -, quia non debent, nisi
tales esse possint, quales illi fuissent, si non peccassent, cum illi nulla
visa vindicta peccati perseverassent; quod post illorum casum aliis, qui pro
illis restituerentur, esset impossibile. Non enim pariter laudabiles sunt, si
stant in veritate: et qui nullam novit peccati poenam, et qui eam semper
aspicit aeternam. Nam nequaquam putandum est bonos angelos esse confirmatos casu
maiorum, sed suo merito. Sicut namque, si boni cum malis peccassent, simul
damnati essent, ita iniusti, si cum iustis stetissent, pariter confirmati
essent. Quippe si aliqui eorum non nisi aliorum casu confirmandi erant, aut
nullus umquam confirmaretur, aut necesse erat aliquem casurum, qui ad alios
confirmandos puniretur; quae utraque absurda sunt. Illo itaque modo confirmati
sunt illi qui steterunt, quo pariter confirmati essent omnes, si stetissent.
Quem modum ostendi, sicut potui, ubi tractavi cur deus diabolo perseverantiam
non dedit.
BOSO:Probasti malos angelos de
humana natura restaurandos; et patet ex hac ratione quia non in minori numero
erunt homines electi, quam sunt angeli reprobi. Sed utrum plures futuri sint, si potes ostende.
|