XIX - Quod
homo non possit salvari sine peccati satisfactione.
ANSELMUS:
Constat deum proposuisse, ut de
hominibus angelos qui ceciderant restauraret.
BOSO:
Certum est.
ANSELMUS:
Tales ergo oportet esse homines
in illa civitate superna qui pro angelis in illam assumentur, quales ibi futuri
erant illi pro quibus ibidem erunt, id est quales nunc sunt boni angeli.
Alioquin non erunt restaurati qui ceciderunt, et sequetur quia deus aut non
poterit perficere bonum quod incepit, aut paenitebit eum tantum bonum
incepisse; quae duo absurda sunt.
BOSO:
Vere oportet ut aequales sint
homines bonis angelis.
ANSELMUS:
Angeli boni umquamne peccaverunt?
BOSO:
Non.
ANSELMUS:
Potesne cogitare quod homo, qui
aliquando peccavit nec umquam deo pro peccato satisfecit, sed tantum impunitus
dimittitur, aequalis sit angelo qui numquam peccavit?
BOSO:
Verba ista cogitare et dicere
possum, sed sensum eorum ita cogitare nequeo, sicut falsitatem non possem
intelligere veritatem esse.
ANSELMUS:
Non ergo decet deum hominem
peccantem sine satisfactione ad restaurationem angelorum assumere perditorum,
quoniam veritas non patitur eum levari ad aequalitatem beatorum.
BOSO:
Sic ostendit ratio.
A Considera etiam in solo homine, sine hoc quia debet angelis aequari, utrum
eum taliter deus ad beatitudinem ullam, vel talem qualem habebat, antequam
peccaret, debeat provehere.
BOSO:
Dic tu quod cogitas, et ego
considerabo prout potero.
ANSELMUS:
Ponamus divitem aliquem in manu
tenere margaritam pretiosam, quam nulla umquam pollutio tetigit, et quam nullus
possit alius amovere de manu eius nisi ipso permittente, et eam disponat
recondere in thesaurum suum, ubi sint carissima et pretiosissima quae possidet.
BOSO:
Cogito hoc, velut ante nos sit.
ANSELMUS:
Quid si ipse permittat eandem
margaritam ab aliquo invido excuti de manu sua in caenum, cum prohibere possit,
ac postea eam de caeno sumens pollutam et non lotam in aliquem suum mundum et
carum locum, deinceps illam sic servaturus, recondat? Putabisne illum sapientem?
BOSO:
Quomodo hoc possum? Nam
nonne melius esset satis, ut margaritam suam mundam teneret et servaret quam
pollutam?
ANSELMUS:
Nonne similiter faceret deus, qui hominem angelis sociandum sine peccato
quasi in manu sua tenebat in paradiso et permisit, ut accensus invidia diabolus
eum in lutum peccati quamvis consentientem deiceret si enim prohibere vellet
diabolum, non posset tentare hominem; nonne, inquam, similiter faceret, si
hominem peccati sorde maculatum sine omni lavatione, id est absque omni satisfactione,
talem semper mansurum saltem in paradisum, de quo eiectus fuerat, reduceret?
BOSO:
Similitudinem si deus hoc
faceret, negare non audeo, et idcirco eum hoc facere posse non annuo. Videretur
enim aut quod proposuerat peragere non potuisse, aut boni propositi eum
paenituisse; quae in deum cadere nequeunt.
ANSELMUS:
Tene igitur certissime quia sine
satisfactione, id est sine debiti solutione spontanea, nec deus potest peccatum
impunitum dimittere, nec peccator ad beatitudinem, vel talem qualem habebat,
antequam peccaret, pervenire. Non enim hoc modo repararetur homo, vel talis
qualis fuerat ante peccatum.
BOSO:
Rationibus tuis omnino
contradicere non possum. Sed quid est quod dicimus deo: dimitte nobis debita
nostra (Mat. 6,12), et omnis gens orat deum quem credit, ut dimittat sibi
peccata? Si enim solvimus quod debemus: cur oramus ut dimittat? Numquid
deus iniustus est, ut iterum exigat quod solutum est? Si autem non solvimus: cur frustra oramus ut
faciat, quod, quia non convenit, facere non potest?
ANSELMUS:
Qui non solvit, frustra dicit: dimitte.
Qui autem solvit, supplicat, quoniam hoc ipsem pertinet ad solutionem ut
supplicet. Nam deus nulli quicquam debet, sed omnis creatura illi debet; et
ideo non expedit homini ut agat cum deo, quemadmodum par cum pari. Sed de hoc
non opus est tibi nunc respondere. Cum enim cognosces cur Christus est mortuus,
forsitan per te videbis quod quaeris.
BOSO:
Sufficit ergo nunc mihi quod de
hac quaestione respondes. Quod autem nullus homo ad beatitudinem pervenire queat
cum peccato aut solvi a peccato, nisi solvat quod rapuit peccando, sic aperte
monstrasti ut, etiam si velim, non possim dubitare.
|