XX - Quod
secundum mensuram peccati oporteat esse satisfractionem, nec homo eam per se
facere possit.
ANSELMUS:
Hoc quoque non dubitabis, ut
puto, quia secundum mensuram peccati oportet satisfactionem esse.
BOSO:
Aliter aliquatenus inordinatum
maneret peccatum, quod esse non potest, si deus nihil relinquit inordinatum in
regno suo. Sed hoc est
praestitutum quia quamlibet parvum inconveniens impossibile est in deo.
ANSELMUS:
Dic ergo: quid solves deo pro
peccato tuo?
BOSO:
Paenitentiam, cor contritum et
humiliatum (Ps. 50,19), abstinentias et multimodos labores corporis, et
misericordiam dandi et dimittendi, et oboedientiam.
ANSELMUS:
Quid in omnibus his das deo?
BOSO:
An non honoro deum, quando
propter timorem eius et amorem in cordis contritione laetitiam temporalem
abicio, in abstinentiis et laboribus delectationes et quietem huius vitae
calco, in dando et dimittendo quae mea sunt largior, in oboedientia me ipsum
illi subicio?
ANSELMUS:
Cum reddis aliquid quod debes
deo, etiam si non peccasti, non debes hoc computare pro debito quod debes pro
peccato. Omnia autem ista debes deo quae dicis. Tantus namque debet esse in hac
mortali vita amor, et - ad quod pertinet oratio - desiderium perveniendi ad id
ad quod factus es, et dolor quia nondum ibi es, et timor ne non pervenias, ut
nullam laetitiam sentire debeas, nisi de iis quae tibi aut auxilium aut spem
dant perveniendi. Non enim
mereris habere quod non, secundum quod est, amas, et desideras, et de quo, quia
nondum habes et adhuc utrum habiturus sis an non in tanto es periculo, non
doles. Ad quod etiam pertinet quietem et delectationes mundanas, quae animum ab
illa vera quiete et delectatione revocant, fugere, nisi quantum ad intentionem
illuc perveniendi cognoscis sufficere. Dationem vero ita considerare debes te
facere ex debito, sicut intelligis quia quod das non a te habes, sed ab illo,
cuius servus es tu et ille cui das. Et natura te docet, ut conservo tuo, id est
homo homini, facias, quod tibi ab illo vis fieri (cf. Mat. 7,12); et quia qui
non vult dare quod habet, non debet accipere quod non habet. De dimissione vero
breviter dico quia nullatenus pertinet ad te vindicta, sicut supra diximus;
quoniam nec tu tuus es, nec ille tuus aut suus qui tibi fecit iniuriam, sed
unius domini servi facti ab illo de nihilo estis; et si de conservo tuo te
vindicas, iudicium quod proprium domini et iudicis omnium est, super illum
superbe praesumis. In oboedientia vero quid das deo quod non debes, cui iubenti
totum quod es et quod habes et quod potes debes?
BOSO:
Nihil iam audeo in omnibus his
dicere me dare deo quod non debeo.
ANSELMUS:
Quid ergo solves deo pro peccato
tuo?
BOSO:
Si me ipsum et quidquid possum,
etiam quando non pecco, illi debeo ne peccem, nihil habeo quod pro peccato
reddam.
ANSELMUS:
Quid ergo erit de te? Quomodo poteris salvus esse?
BOSO:
Si rationes tuas considero, non
video quomodo. Si autem ad fidem meam recurro: in fide Christiana, quae per
dilectionem operatur (Gal. 5,6), spero me posse salvari, et quia legimus: si
iniustus conversus fuerit ab iniustitia et fecerit iustitiam (Ez. 18,27),
omnes iniustitias eius tradi oblivioni (cf. ib. 18,22; 33,16).
ANSELMUS:
Hoc non dicitur nisi illis, qui
aut expectaverunt Christum antequam veniret, aut credunt in eum postquam venit.
Sed Christum et Christianam fidem quasi numquam fuisset posuimus, quando sola
ratione, utrum adventus eius ad salvationem hominum esset necessarius, quaerere
proposuimus.
BOSO:
Ita fecimus.
ANSELMUS:
Sola igitur ratione procedamus.
BOSO:
Quamvis me in angustias quasdam
ducas, desidero tamen multum ut, sicut incepisti, progrediaris.
|