XXI - Quanti
ponderis sit peccatum.
ANSELMUS:
Ponamus omnia illa quae modo
posuisti te pro peccato posse solvere, te non debere, et videamus utrum possint
sufficere ad satisfactionem unius tam parvi peccati, sicuti est unus aspectus
contra voluntatem dei.
BOSO:
Nisi quia audio te hoc ponere in
quaestionem, putarem me hoc peccatum una sola compunctione delere.
ANSELMUS:
Nondum considerasti, quanti
ponderis sit peccatum.
BOSO:
Nunc ostende mihi.
ANSELMUS:
Si videres te in conspectu dei,
et aliquis tibi diceret: «aspice illuc»; et deus econtra: «nullatenus volo ut
aspicias»: quaere tu ipse in corde tuo quid sit in omnibus quae sunt, pro quo
contra voluntatem dei deberes illum aspectum facere.
BOSO:
Nihil invenio propter quod hoc
debeam, nisi forte sim in ea necessitate positus, ut sit necesse me aut hoc aut
maius facere peccatum.
ANSELMUS:
Remove hanc necessitatem et de
solo hoc peccato considera, si possis illud facere pro te ipso redimendo.
BOSO:
Aperte video quia non possum.
ANSELMUS:
Ne te diutius protraham: quid si
necesse esset aut totum mundum et quidquid deus non est perire et in nihilum
redigi, aut te facere tam parvam rem contra voluntatem dei?
BOSO:
Cum considero actionem ipsam,
levissimum quiddam video esse; sed cum intueor quid sit contra voluntatem dei,
gravissimum quiddam et nulli damno comparabile intelligo. Sed solemus aliquando
facere contra voluntatem alicuius non reprehensibiliter, ut res eius serventur,
quod postea illi placet contra cuius voluntatem facimus.
ANSELMUS:
Hoc fit homini qui aliquando non intelligit
quid sibi sit utile, aut non potest quod perdit restaurare; sed deus nullo
indiget et omnia si perirent posset, sicut ea fecit, restituere.
BOSO:
Fateri me necesse est quia pro
conservanda tota creatura nihil deberem facere contra voluntatem dei.
ANSELMUS:
Quid si plures essent mundi pleni
creaturis, sicut iste est?
BOSO:
Si infinito numero
multiplicarentur et similiter mihi obtenderentur, id ipsam responderem.
ANSELMUS:
Nihil rectius potes.
Sed considera etiam, si
contingeret, ut contra voluntatem dei illum aspectum faceres, quid posses pro
hoc peccato solvere.
BOSO:
Non habeo aliquid maius quam quod
supra dixi.
ANSELMUS:
Sic greviter peccamus,
quotienscumque scienter aliquid quamlibet parvum contra voluntatem dei facimus,
quoniam semper sumus in conspectu eius, et semper ipse praecipit nobis ne
peccemus.
BOSO:
Ut audio, nimis periculose
vivimus.
ANSELMUS:
Patet quia secundam quantitatem
peccati exigit deus satisfactionem.
BOSO:
Non possum negare.
ANSELMUS:
Non ergo satisfacis, si non
reddis aliquit maius, quam sit id pro quo peccatum facere non debueras.
BOSO:
Et rationem video sic exigere, et
omnino esse impossibile.
ANSELMUS:
Nec deus ullum obligatum
aliquatenus debito peccati assumere potest ad beatitudinem, quia non debet.
BOSO:
Nimis est gravis haec sententia.
|