XXII -
Quam contumeliam fecit homo deo, cum se permisit vinci a diabolo, pro qua
satisfacere non potest.
ANSELMUS:
Audi adhuc aliud, cur non minus
sit difficile hominem reconciliari deo.
BOSO:
Nisi fides me consolaretur, hoc
solum me cogeret desperare.
ANSELMUS:
Audi tamen.
BOSO:
Dic.
ANSELMUS:
Homo in paradiso sine peccato
factus quasi positus est pro deo inter deum et diabolum, ut vinceret diabolum
non consentiendo suadenti peccatum, ad excusationem et honorem dei et ad
confusionem diaboli, cum ille infirmior in terra non peccaret eodem diabolo
suadente, qui fortior peccavit in caelo nullo suadente. Et cum hoc facile
posset efficere, nulla vi coactus sola se suasione sponte vinci permisit ad
voluntatem diaboli et contra voluntatem et honorem dei.
BOSO:
Ad quid vis tendere?
ANSELMUS:
Iudica tu ipse, si non est contra
honorem dei, ut homo reconcilietur illi cum calumnia huius contumeliae deo
irrogatae, nisi prius honoraverit deum vincendo diabolum, sicut illum
inhonoravit victus a diabolo. Victoria vero talis debet esse, ut sicut fortis
ac potestate immortalis consensit facile diabolo ut peccaret, unde iuste
incurrit poenam mortalitatis, ita: infirmus et mortalis, qualem ipse se fecit,
per mortis difficultatem vincat diabolum ut nullo modo peccet. Quod facere non
potest, quamdiu ex vulnere primi peccati concipitur et nascitur in peccato (cf.
Ps. 50,7).
BOSO:
Iterum dico quia et ratio probat
quod dicis, et impossibile est.
|