XXIII - Quid abstulit deo cum
peccavit, quod reddere nequit.
ANSELMUS:
Adhuc accipe unum sine quo iuste
non reconciliatur homo, nec minus impossibile.
BOSO:
Tot iam proposuisti nobis quae
facere debemus, ut quidquid superaddas non me magis terrere possit.
ANSELMUS:
Audi tamen.
BOSO:
Audio.
ANSELMUS:
Quid abstulit homo deo, cum vinci
se permisit a diabolo?
BOSO:
Dic tu, ut incepisti, quia ego
nescio quid super haec mala quae ostendisti potuit addere.
ANSELMUS:
Nonne abstulit deo, quidquid de
humana natura facere proposuerat?
BOSO:
Non potest negari.
ANSELMUS:
Intende in districtam iustitiam,
et iudica secundum illam, utrum ad aequalitatem peccati homo satisfaciat deo,
nisi id ipsam quod permittendo se vinci a diabolo deo abstulit, diabolum
vincendo restituat; ut quemadmodum per hoc quod victus est, rapuit diabolus
quod dei erat et deus perdidit, ita per hoc quod vincat, perdat diabolus et
deus recuperet.
BOSO:
Nec districtius nec iustius
potest aliquid cogitari.
ANSELMUS:
Putasne summam iustitiam hanc
iustitiam posse violare?
BOSO:
Non audeo cogitare.
ANSELMUS:
Nullatenus ergo debet aut potest
accipere homo a deo quod deus illi dare proposuit, si non reddit deo totum quod
illi abstulit; ut sicut per illum deus perdidit, ita per illum recuperet. Quod
non aliter fieri valet nisi ut, quemadmodum per victum tota humana corrupta et
quasi fermentata est peccato, cum quo nullum deus assumit ad perficiendam illam
civitatem caelestem, ita per vincentem iustificentur a peccato tot homines quot
illum numerum completuri erant, ad quem complendum factus est homo. Sed hoc
facere nullatenus potest peccator homo, quia peccator peccatorem iustificare
nequit.
BOSO:
Et nihil iustius et nihil
impossibilius. Sed ex his omnibus videtur misericordia dei et spes hominis
perire, quantum ad beatitudinem spectat, ad quam factus est homo.
|