Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS.
    • XXIV - Quod quamdiu non reddit deo quod debet, non possit esse beatus nec excusetur impotentia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIV - Quod quamdiu non reddit deo quod debet, non possit esse beatus nec excusetur impotentia.

 

ANSELMUS:

Expecta adhuc parum.

BOSO:

Quid habes amplius?

ANSELMUS:

Si homo dicitur iniustus, qui homini non reddit quod debet: multo magis iniustus est, qui deo quod debet non reddit.

BOSO:

Si potest et non reddit, vere iniustus est. Si vero non potest: quomodo iniustus est?

ANSELMUS:

Forsitan si nulla est in illo causa impotentiae, aliquatenus excusari potest. Sed si in ipsa impotentia culpa est: sicut non levigat peccatum, ita non excusat non reddentem debitum. Nam si quis iniungat opus aliquod servo suo, et praecipiat illi ne se deiciat in foveam quam illi monstrat, unde nullatenus exire possit, et servus ille contemnens mandatum et monitionem domini sui sponte se in monstratam mittat foveam, ut nullatenus possit opus iniunctum efficere: putasne illi aliquatenus impotentiam istam ad excusationem valere, cur opus iniunctum non faciat?

BOSO:

Nullo modo, sed potius ad augmentum culpae, quoniam ipse impotentiam illam sibi fecit. Dupliciter namque peccavit, quia et quod iussus est facere non fecit, et quod praeceptum est ne faceret fecit.

ANSELMUS:

Ita homo, qui se sponte obligavit illo debito quod solvere non potest, et sua culpa deiecit se in hanc impotentiam, ut nec illud possit solvere quod debebat ante peccatum, id est ne peccaret, nec hoc quod debet, quia peccavit, inexcusabilis est. Ipsa namque impotentia culpa est, quia non debet eam habere, immo debet eam non habere. Nam sicut culpa est non habere quod habere debet, ita culpa est habere quod debet non habere. Sicut igitur culpa est homini non habere potestatem illam, quam accepit ut posset cavere peccatum, sic culpa est illi habere impotentiam, qua nec iustitiam tenere et peccatum cavere, nec quod pro peccato debet reddere potest. Sponte namque fecit, unde perdidit illam potestatem et devenit in hanc impotentiam. Idem enim est non habere potestatem quam debet habere, et habere impotentiam quam debet non habere. Quapropter impotentia reddendi deo quod debet, quae facit ut non reddat, non excusat hominem, si non reddit; quoniam effectum peccati non excusat peccatum quod facit.

BOSO:

Et grave nimis est, et ita esse necesse est.

ANSELMUS:

Iniustus ergo est homo, qui non reddit deo quod debet.

BOSO:

Nimis est verum. Nam iniustus est, quia non reddit, et iniustus est, quia reddere nequit.

ANSELMUS:

Nullus autem iniustus admittetur ad beatitudinem, quoniam quemadmodum beatitudo est sufficientia in qua nulla est indigentia, sic nulli convenit, nisi in quo ita pura est iustitia, ut nulla in eo sit iniustitia.

BOSO:

Non audeo aliter credere.

ANSELMUS:

Qui ergo non solvit deo quod debet, non poterit esse beatus.

BOSO:

Nec hoc consequi negare possum.

ANSELMUS:

Quod si vis dicere: misericors deus dimittit supplicanti quod debet, idcirco quia reddere nequit: non potest dici dimittere, nisi aut hoc quod homo sponte reddere debet nec potest, id est quod recompensari possit peccato, quod fieri non deberet pro conservatione omnis rei quae deus non est; aut hoc quod puniendo ablaturus erat invito, sicut supra dixi, id est beatitudinem. Sed si dimittit quod sponte reddere debet homo, ideo quia reddere non potest, quid est aliud quam: dimittit deus quod habere non potest? Sed derisio est, ut talis misericordia deo attribuatur. At si dimittit quod invito erat ablaturus, propter impotentiam reddendi quod sponte reddere debet: relaxat deus poenam et facit beatum hominem propter peccatum, quia habet quod debet non habere. Nam ipsam impotentiam debet non habere, et idcirco, quamdiu illam habet sine satisfactione, peccatum est illi. Verum huiusmodi misericordia dei nimis est contraria iustitiae illius, quae non nisi poenam permittit reddi propter peccatum. Quapropter quemadmodum deum sibi esse contrarium, ita hoc modo illum esse misericordem impossibile est.

BOSO:

Aliam misericordiam dei video esse quaerendam quam istam.

ANSELMUS:

Verum esto: dimittit deus ei, qui non solvit quod debet, idcirco, quoniam non potest.

BOSO:

Ita vellem.

ANSELMUS:

At quamdiu non reddet, aut volet reddere aut non volet. Sed si volet quod non poterit, indigens erit. Si vero non volet, iniustus erit.

BOSO:

Hoc nihil clarius.

ANSELMUS:

Sive autem indigens sive iniustus sit, beatus non erit.

BOSO:

Et hoc apertum.

ANSELMUS:

Quamdiu ergo non reddet, beatus esse non poterit.

BOSO:

Si rationem sequitur deus iustitiae, non est qua evadat miser homuncio, et misericordia dei perire videtur.

ANSELMUS:

Rationem postulasti, rationem accipe. Misericordem deum esse non nego qui homines et iumenta salvat, quemadmodum multiplicavit misericordiam suam (Ps. 35,7s.). Nos autem loquimur de illa ultima misericordia, qua post hanc vitam beatum facit hominem. Hanc beatitudinem nulli dari debere nisi illi, cui penitus dimissa sunt peccata, nec hanc dimissionem fieri nisi debito reddito, quod debetur pro peccato secundum magnitudinem peccati, supra positis rationibus puto me sufficienter ostendisse. Quibus si quid tibi videtur posse rationibus obici, dicere debes.

BOSO:

Ego utique nullam tuarum rationum aliquatenus infirmari posse video.

ANSELMUS:

Neque ego, si bene considerentur, existimo. Verumtamen, si vel una de omnibus quas posui inexpugnabili veritate roboratur, sufficere debet. Sive namque uno sive pluribus argumentis veritas inexpugnabiliter monstretur, aequaliter ab omni dubitatione defenditur.

BOSO:

Ecce ita est.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License