XXV - Quod ex necessitate per
Christum salvetur homo.
Quomodo ergo salvus erit homo, si
ipse nec solvit quod debet, nec salvari, si non solvit, debet? Aut qua fronte
asseremus deum in misericordia divitem (cf. Eph. 2,4) supra intellectum
humanum, hanc misericordiam facere non posse?
ANSELMUS:
Hoc debes ab illis nunc exigere,
qui Christum non esse credunt necessarium ad illam salutem hominis, quorum vice
loqueris, ut dicant qualiter homo salvari possit sine Christo. Quod si non
possunt ullo modo, desinant nos irridere, et accedant et iungant se nobis, qui
non dubitamus hominem per Christum posse salvari, aut desperent hoc ullo modo
fieri posse. Quod si horrent, credant nobiscum in Christum, ut possint
salvari.
BOSO:
A te quaeram, sicut incepi, ut
ostendas mihi qua ratione salvetur homo per Christum.
ANSELMUS:
Nonne sufficienter probatur per
Christum hominem posse salvari, cum etiam infideles non negent hominem ullo
modo fieri posse beatum, et satis ostensum sit quia, si ponimus Christum non
esse, nullo modo potest inveniri salus hominis? Aut enim per Christum, aut alio
aliquo, aut nullo modo poterit homo salvus esse. Quapropter si falsum est quia
nullo aut alio aliquo modo potest hoc esse, necesse est fieri per Christum.
BOSO:
Si quis videns rationem, quia
alio modo non potest esse, et non intelligens qua ratione per Christum esse
valeat, asserere velit quia nec per Christum nec ullo modo queat hoc esse: quid
huic respondebimus?
ANSELMUS:
Quid respondendum est illi, qui
idcirco astruit esse impossibile quod necesse est esse, quia nescit quomodo
sit?
BOSO:
Qula insipiens est.
ANSELMUS:
Ergo contemnendem est quod dicit.
BOSO:
Verum est. Sed hoc ipsum est illi
ostendendum, qua ratione sit quod putat impossibile.
ANSELMUS:
An non intelligis ex iis quae
supra diximus, quia necesse est aliquos homines ad beatitudinem pervenire? Nam
si deo inconveniens est hominem cum aliqua macula perducere ad hoc, ad quod
illum sine omni macula fecit, ne aut boni incepti paenitere aut propositum
implere non posse videatur: multo magis propter eandem inconvenientiam
impossibile est nullum hominem ad hoc provehi ad quod factus est. Quapropter aut extra fidem Christianam
invenienda est peccati satisfactio, qualem supra esse debere ostendimus - quod
ratio nulla potest ostendere -, aut indubitanter in illa esse credenda
est. Quod enim necessaria ratione veraciter esse colligitur, id in nullam
deduci debet dubitationem, etiam si ratio quomodo sit non percipitur.
BOSO:
Verum est quod dicis.
ANSELMUS:
Quid ergo quaeris amplius?
BOSO:
Non ad hoc veni ut auferas mihi
fidei dubitationem, sed ut ostendas mihi certitudinis meae rationem. Quapropter
sicut me rationabiliter deduxisti ad hoc, ut videam peccatorem hominem hoc
debere deo pro peccato quod et reddere nequit, et nisi reddiderit salvari non
valet: ita me volo perducas illuc, ut rationabili necessitate intelligam esse
oportere omnia illa, quae nobis fides catholica de Christo credere praecipit,
si salvari volumus; et quomodo valeant ad salutem hominis; et qualiter deus
misericordia salvet hominem, cum peccatum non dimittat illi, nisi reddiderit quod
propter illud debet. Et ut certiores sint argumentationes tuae, sic a
longe incipe, ut eas super firmum fundamentum constituas.
ANSELMUS:
Adiuvet me nunc deus, quia tu nullatenus mihi parcis nec consideras
imbecillitatem scientiae meae, cui tam magnum opus iniungis. Tentabo tamen, quandoquidem incepi, non in me sed
in deo confidens, et faciam quod ipso adiuvante potero. Sed ne fastidium haec
volenti legere nimis longa continuatione generetur, a dictis dicenda alio
exordio distinguamus.
|