Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Cur Deus homo IntraText CT - Text |
|
|
III - Unde aperte quandoque futura resurrectio mortuorum probatur. Quippe si homo perfecte restaurandus est, talis debet restitui, qualis futurus erat, si non peccasset.
BOSO: Aliter esse non potest. Quemadmodum igitur, si non peccasset homo, cum eodem quod gerebat corpore in incorruptibilitatem transmutandus erat, ita oportet, ut cum restaurabitur, cum suo in quo vivit in hac vita corpore restauretur. BOSO: Quid respondabimus, si quis dicat quia hoc fieri oportet de illis in quibus humanum genus restaurabitur, de reprobis vero non est necesse? Nihil iustius aut convenientius intelligitur quam ut, sicut homo, si perseverasset in iustitia, totus, id est anima et corpore, aeterne beatus esset, ita si perseverat in iniustitia, totus similiter aeterne miser sit. BOSO: Breviter mihi de his satisfecisti.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |