V
- Quod quemvis hoc necesse sit fieri, tamen non hoc faciet cogente necessitate;
et quod sit necessitas quae aufert gratiam aut minuit, et sit necessitas quae
auget.
Sed si ita est, videtur quasi
cogi deus necessitate vitandi indecentiam, ut salutem procuret humanam. Quomodo
ergo negari poterit plus hoc propter se facere quam propter nos? Aut si ita
est: quam gratiam illi debemus pro eo quod facit propter se? Quomodo etiam
imputabimus nostram salutem eius gratiae, si nos salvat necessitate?
ANSELMUS:
Est necessitas quae benefacienti
gratiam aufert aut minuit, et est necessitas qua maior beneficio gratia
debetur. Cum enim aliquis ea necessitate cui subiacet, invitus bene facit, aut
nulla aut minor illi gratia debetur. Cum vero ipse sponte se necessitati
benefaciendi subdit nec invitus eam sustinet, tunc utique maiorem beneficii
gratiam meretur. Non enim haec est dicenda necessitas, sed gratia, quia nullo
cogente illam suscepit aut servat, sed gratis. Nam si quod hodie sponte
promittis cras te daturum, eadem cras voluntate das, quamvis necesse sit te
cras reddere promissum, si potes, aut mentiri: non tamen minus tibi debet ille
pro impenso beneficio cui das, quam si non promisisses, quoniam te debitorem
ante tempus dationis illi facere non es cunctatus. Tale est, cum quis sanctae
conversationis sponte vovet propositum. Quamvis namque servare illud ex
necessitate post votum debeat, ne apostatae damnationem incurrat, et licet cogi
possit servare, si nolit: si tamen non invitus servat quod vovit, non minus sed
magis gratus est deo, quam si non vovisset; quoniam non solum communem vitam,
sed etiam eius licentiam sibi propter deum abnegavit, nec sancte vivere
dicendus est necessitate, sed eadem qua vovit libertate.
Quare multo magis, si deus facit
bonum homini quod incepit, licet non deceat cum a bono incepto deficere, totum
gratiae debemus imputare, quia hoc propter nos, non propter se nullius egens
incepit. Non enim illum latuit quid homo facturus erat, cum illum fecit, et
tamen bonitate sua illum creando sponte se ut perficeret inceptum bonum quasi
obligavit. Denique deus nihil facit necessitate, quia nullo modo cogitur aut
prohibetur facere aliquid; et cum dicimus deum aliquid facere quasi necessitate
vitandi inhonestatem, quam utique non timet, potius intelligendam est quia hoc
facit necessitate servandae honestatis. Quae scilicet necessitas non est aliud
quam immutabilitas honestatis eius, quam a se ipso et non ab alio habet, et
idcirco improprie dicitur necessitas. Dicamus tamen quia necesse est, ut bonitas
dei propter immutabilitatem suam perficiat de homine quod incepit, quamvis
totum sit gratia bonum quod facit.
BOSO:
Concedo.
|