Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anselmus Cantuariensis
Cur Deus homo

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS.
    • XVII – Quod in deo non sit necessitas vel impossibilitas; et quod sit necessitas cogens et necessitas non cogens.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVII – Quod in deo non sit necessitas vel impossibilitas; et quod sit necessitas cogens et necessitas non cogens.

 

ANSELMUS:

Iam diximus quia deus improprie dicitur aliquid non posse aut necessitate facere. Omnis quippe necessitas et impossibilitas eius subiacet voluntati; illius autem voluntas nulli subditur necessitati aut impossibilitati. Nihil enim est necessarium aut impossibile, nisi quia ipse ita vult; ipsum vero aut velle aut nolle aliquid propter necessitatem aut impossibilitatem alienum est a veritate. Quare quoniam omnia quae vult, et non nisi quae vult facit: sicut nulla necessitas sive impossibilitas praecedit eius velle aut nolle, ita nec eius facere aut non facere, quamvis multa velit immutabiliter et faciat. Et sicut cum deus facit aliquid, postquam factum est, iam non potest non esse factum, sed semper verum est factum esse; nec tamen recte dicitur impossibile deo esse, ut faciat quod praeteritum est non esse praeteritum - nihil enim ibi operatur necessitas non faciendi aut impossibilitas faciendi, sed dei sola voluntas, qui veritatem semper, quoniam ipse veritas est (cf. Io. 14,6), immutabilem, sicuti est, vult esse -: ita si proponit se aliquid immutabiliter facturum, quamvis quod proponit, antequam fiat, non possit non esse futurum, non tamen ulla est in eo faciendi necessitas aut non faciendi impossibilitas, quoniam sola in eo operatur voluntas. Quotiens namque dicitur deus non posse, nulla negatur in illo potestas, sed insuperabilis significatur potentia et fortitudo. Non enim aliud intelligitur, nisi quia nulla res potest efficere, ut ille agat quod negatur posse.

 

Nam usitata est huiusmodi multum locutio, ut dicatur res aliqua posse, non quia in illa, sed quoniam in alia re est potestas; et non posse, non quoniam in illa, sed quia in alia re est impotentia. Dicimus namque: iste homo potest vinci, pro: aliquis potest eum vincere; et: ille non potest vinci, pro: nullus illum vincere potest. Non enim est potestas posse vinci, sed impotentia; nec vinci non posse impotentia est, sed potestas. Nec dicimus deum necessitate facere aliquid, eo quod in illo sit ulla necessitas, sed quoniam est in alio, sicut dixi de impotentia, quando dicitur non posse. Omnis quippe necessitas est aut coactio aut prohibitio; quae duae necessitates convertuntur invicem contrarie, sicut necesse et impossibile. Quidquid namque cogitur esse prohibetur non esse, et quod cogitur non esse prohibetur esse; quemadmodum quod necesse est esse impossibile est non esse, et quod necesse est non esse impossibile est esse, et conversim. Cum autem dicimus aliquid necesse esse aut non esse in deo, non intelligitur quod sit in illo necessitas aut cogens aut prohibens, sed significatur quia in omnibus aliis rebus est necessitas prohibens eas facere et cogens non facere contra hoc quod de deo dicitur. Nam cum dicimus quia necesse est deum semper verum dicere, et necesse est eum numquam mentiri, non dicitur aliud nisi quia tanta est in illo constantia servandi veritatem, ut necesse sit nullam rem facere posse, ut verum non dicat aut ut mentiatur.

 

Quapropter cum dicimus quia homo ille, qui secundum unitatem personae, sicut supra dictum est, idem ipse est qui filius dei, deus, non potuit non mori, aut velle non mori, postquam de virgine natus est: non significatur in illo ulla impotentia servandi aut volendi servare vitam suam immortalem, sed immutabilitas voluntatis eius, qua se sponte fecit ad hoc hominem, ut in eadem voluntate perseverans moreretur, et quia nulla res potuit illam voluntatem mutare. Plus enim esset impotentia, quam potentia, si posset velle mentiri aut fallere aut mutare voluntatem, quam prius immutabilem esse voluit. Et si, quemadmodum supra dixi, cum aliquis sponte se proponit facturum bonum aliquod et eadem voluntate postea perficit quod proposuit, quamvis cogi possit, si nolit promissum solvere, non tamen est dicendus necessitate facere quod facit, sed ea qua proposuit libera voluntate - non enim necessitate aut impotentia fieri vel non fieri dici debet aliquid, ubi neque necessitas neque impotentia quicquam operantur sed voluntas -; si, inquam, ita est in homine, multo magis necessitas aut impotentia nequaquam nominandae sunt in deo, qui nihil nisi quod vult facit, et cuius voluntatem nulla vis cogere aut prohibere valet. Ad hoc enim valuit in Christo diversitas naturarum et unitas personae, ut quod opus erat fieri ad hominum restaurationem, si humana non posset natura, faceret divina, et si divinae minime conveniret, exhiberet humana; et non alius atque alius sed idem ipse esset, qui utrumque perfecte existens, per humanam solveret quod illa debebat, et per divinam posset quod expediebat. Denique virgo, quae per fidem munda facta est ut de illa posset assumi, nequaquam credidit illum moriturum, nisi quia vellet, quemadmodum per prophetam qui de illo dixit: oblatus est, quia ipse voluit (Is. 53,7), didicerat. Quapropter quoniam vera fuit fides eius, necesse erat ita futurum esse, sicut credidit. Quod si te iterum perturbat quia dico: «necesse erat»: memento, quia veritas fidei virginis non fuit causa ut ille sponte moreretur, sed quia hoc futurum erat, vera fuit fides. Quam ob rem si dicitur: necesse erat ut voluntate sola moreretur, quia vera fuit fides sive prophetia quae de hoc praecesserant: non est aliud quam si dicas necesse fuisse ita futurum esse, quoniam sic futurum erat. Huiusmodi autem necessitas non cogit rem esse, sed esse rei facit necessitatem esse.

 

Est namque necessitas praecedens, quae causa est ut sit res; et est necessitas sequens, quam res facit. Praecedens et efficiens necessitas est, cum dicitur caelum volvi, quia necesse est ut volvatur; sequens vero et quae nihil efficit sed fit, est cum dico te ex necessitate loqui, quia loqueris. Cum enim hoc dico, significo nihil facere posse, ut dum loqueris non loquaris, non quod aliquid te cogat ad loquendum. Nam violentia naturalis conditionis cogit caelum volvi, te vero nulla necessitas facit loqui. Sed ubicumque est praecedens necessitas, est et sequens; non autem ubi sequens, ibi statim et praecedens. Possumus namque dicere: necesse est caelum volvi, quia volvitur; sed non similiter est verum idcirco te loqui, quia necesse est ut loquaris. Ista sequens necessitas currit per omnia tempora hoc modo: Quidquid fuit, necesse est fuisse. Quidquid est, necesse est esse et necesse est futurum fuisse Quidquid futurum est, necesse est futurum esse. Haec est illa necessitas quae, ubi tractat Aristoteles De propositionibus singularibus et futuris, videtur utrumlibet destruere et omnia esse ex necessitate astruere. Hac sequenti et nihil efficienti necessitate, quoniam vera fuit fides vel prophetia de Christo, quia ex voluntate non ex necessitate moriturus erat, necesse fuit ut sic esset. Hac homo factus est; hac fecit et passus est quidquid fecit et passus est; hac voluit quaecumque voluit. Ideo enim necessitate fuerunt, quia futura erant; et futura erant, quia fuerunt; et fuerunt, quia fuerunt. Et si vis omnium quae fecit et quae passus est veram scire necessitatem, scito omnia ex necessitate fuisse, quia ipse voluit. Voluntatem vero eius nulla praecessit necessitas. Quare si non fuerunt, nisi quia ipse voluit: si non voluisset, non fuissent. Sic itaque nemo tulit animam eius ab illo, sed ipse posult eam et iterum sumpsit eam, quia potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam (Io. 10,18), sicut ipse dicit.

BOSO:

Satisfecisti mihi illum non posse probari ulla necessitate mortem subisse, nec me paenitet, ut hoc faceres, importunum tibi extitisse.

ANSELMUS:

Ostendimus, ut puto, certam rationem quomodo deus assumpserit hominem sine peccato de massa peccatrice, sed nequaquam negandum existimo aliam esse praeter istam quam diximus, excepto hoc quia deus facere potest, quod hominis ratio comprehendere non potest. Verum quoniam et ista mihi videtur posse sufficere, et si aliam nunc inquirere vellem, necesse esset investigare quid sit originale peccatum et quomodo a primis parentibus in universum genus humanum praeter illum de quo agimus hominem diffundatur, et incidere in quasdam alias quaestiones quae suum postulant tractatum: ea quam diximus ratione contenti, quae de incepto restant opere prosequamur.

BOSO:

Ut vis; sed eo pacto ut tu aliquando auxiliante deo illam aliam rationem, quam nunc inquirere vitas, quasi debitum exsolvas.

ANSELMUS:

Quoniam voluntatem hanc scio me gerere, quod petis non denego; sed quia de futuris incertus sum, promittere non audeo, sed dei dispositioni committo.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License