Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Cur Deus homo IntraText CT - Text |
|
|
XIII - Quod nihil minus sit tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat et non solvat quod aufert.
ANSELMUS: Nihil minus tolerandum in rerum ordine, quam ut creatura creatori debitum honorem auferat et non solvat quod aufert. BOSO: Hoc nihil clarius. ANSELMUS: Nihil autem iniustius toleratur, quam quo nihil est minus tolerandum. BOSO: Nec hoc est obscurum. ANSELMUS: Puto ergo quia non dices deum debere tolerare quo nihil toleratur iniustius, ut creatura non reddat deo quod aufert. BOSO: Immo penitus negandum esse video. ANSELMUS: Item. Si deo nihil maius aut melius, nihil iustius quam honorem illius servat in rerum dispositione summa iustitia, quae non est aliud quam ipse deus. BOSO: Hoc quoque nil apertius. ANSELMUS: Nihil ergo servat deus iustius quam suae dignitatis honorem. BOSO: Concedere me oportet. ANSELMUS: Videtur tibi quod eum integre servet, si sic auferri sibi permittit, ut nec solvatur nec ipse auferentem puniat? BOSO: Non audeo dicere. ANSELMUS: Necesse est ergo, ut aut ablatus honor solvatur aut poena sequatur. Alioquin aut sibi deus ipsi iustus non erit aut ad utrumque impotens erit; quod nefas est vel cogitare.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |