Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Cur Deus homo IntraText CT - Text |
|
|
XIV - Cuiusmodi honor dei sit poena peccantis.
BOSO: Nihil rationabilius dici posse intelligo. Sed volo a te audire, si poena peccantis sit illi honor, aut cuiusmodi honor sit. Si enim poena peccantis non est eius honor, cum peccator non solvit quod abstulit, sed punitur, sic perdit deus honorem suum ut non recuperet; quod iis quae dicta sunt repugnare videtur. ANSELMUS: Deum impossibile est honorem suum perdere. Aut enim peccator sponte solvit quod debet, aut deus ab invito accipit. Nam aut homo debitam subiectionem deo sive non peccando sive quod peccat solvendo, voluntate spontanea exhibet, aut deus eum invitum sibi torquendo subicit et sic se dominum eius esse ostendit, quod ipse homo voluntate fateri recusat. In quo considerandum quia, sicut homo peccando rapit quod dei est, ita deus puniendo aufert quod hominis est. Quippe non solum id suum alicuius esse dicitur quod iam possidet, sed quod in eius potestate est ut habeat. Quoniam ergo homo ita factus est, ut beatitudinem habere posset, si non peccaret: cum propter peccatum beatitudine et omni bono privatur, de suo quamvis invitus solvit quod rapuit; quia licet deus hoc ad usum sui commodi non transferat quod aufert - sicut homo pecuniam quam alii aufert in suam convertit utilitatem -, hoc tamen quod aufert utitur ad suum honorem, per hoc quia aufert. Auferendo enim peccatorem et quae illius sunt, sibi subiecta esse probat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |