Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Cur Deus homo IntraText CT - Text |
|
|
XVI - Ratio quod numerus angelorum qui ceciderunt restituendus sit de hominibus.
ANSELMUS: Adhuc addam aliquid. BOSO: Tamdiu dic, donec me taedeat audire. ANSELMUS: Deum constat proposuisse, ut de humana natura quam fecit sine peccato, numerum angelorum qui ceciderant restitueret. BOSO: Hoc credimus, sed vellem aliquam huius rei rationem habere. ANSELMUS: Faliis me. Non enim proposuimus tractare nisi de sola incarnatione dei, et tu mihi interseris alias quaestiones. BOSO: Ne irascaris, hilarem datorem diligit deus (2 Cor. 9,7). Nam nemo magis probat se hilariter dare quod promittit, quam qui plus dat quam promittit. Dic ergo libenter quod quaero. ANSELMUS: Rationalem naturam, quae dei contemplatione beata vel est vel futura est, in quodam rationabili et perfecto numero praescitam esse a deo, ita ut nec maiorem nec minorem illum esse deceat, non est dubitandum. Aut enim nescit deus in quo numero melius eam deceat constitui, quod falsum est; aut si scit, in eo illam constituet, quem ad hoc decentiorem intelliget. Quapropter aut angeli illi qui ceciderunt, facti erant ad hoc ut essent intra illum numerum; aut quia extra illum permanere non potuerunt, ex necessitate ceciderunt, quod absurdum est opinari. BOSO: Veritas est aperta quod dicis. ANSELMUS: Quoniam ergo de illo numero esse debuerunt: aut restaurandus est ex necessitate numerus eorum, aut in imperfecto remanebit numero rationalis natura, quae in numero perfecto praescita est; quod esse non potest. BOSO: Restaurandi procul dubio sunt. ANSELMUS: Necesse est ergo eos de humana, quoniam non est alia de qua possint, natura restaurari.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |