Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Anselmus Cantuariensis Cur Deus homo IntraText CT - Text |
|
|
VIII - Quod ex genere Adae et de virgine femina deum oporteat assumere hominem.
ANSELMUS: Restat nunc quaerere unde et quomodo assumet deus humanam naturam. Aut enim assumet eam de Adam, aut faciet novum hominem, quemadmodum fecit Adam de nullo alio homine. Sed si novum hominem facit non ex Adae genere, non pertinebit ad genus humanum quod natum est de Adam. Quare non debebit satisfacere pro eo, quia non erit de illo. Sicut enim rectum est, ut pro culpa hominis homo satisfaciat, ita necesse est, ut satisfaciens idem sit qui peccator aut eiusdem generis. Aliter namque nec Adam nec genus eius satisfaciet pro se. Ergo sicut de Adam et Eva peccatum in omnes homines propagatum est, ita nullus nisi vel ipsi vel qui de illis nascitur, pro peccato hominum satisfacere debet. Quoniam ergo illi nequeunt, necesse est, ut de illis sit qui hoc faciet.
Amplius. Sicut Adam et totum genus eius per se stetisset sine sustentatione alterius creaturae, si non peccasset, ita oportet ut, si idem genus resurgit post casum, per se resurgat et relevetur. Nam per quemcumque in statum suum restituatur: per illum utique stabit, per quem statum suum recuperabit. Deus etiam quando humanam naturam primitus fecit in solo Adam, nec feminam, ut de utroque sexu multiplicarentur homines, facere voluit nisi de ipso, aperte monstravit se non nisi de Adam voluisse facere, quod de natura humana facturus erat. Quapropter si genus Adae per aliquem relevatur hominem qui non sit de eodem genere: non in illam dignitatem, quam habiturum erat, si non peccasset Adam, et ideo non integre restaurabitur et dei propositum deficere videbitur; quae duo inconvenientia sunt. Ergo necesse est ut de Adam assumatur homo, per quem restaurandum est genus Adae. BOSO: Si rationem sequimur, sicut proposuimus, hoc inevitabiliter oportet esse. ANSELMUS: Investigemus nunc utrum assumenda sit a deo natura hominis de patre et matre, sicut alii sunt homines, aut de viro sine femina, aut de femina sine viro. Nam quocumque modo ex his tribus modis sit: de Adam et de Eva erit, de quibus est omnis homo utriusque sexus; nec aliquis modus ex tribus istis facilior est deo quam alii, ut eo modo potius debeat assumi. BOSO: Bene procedis. ANSELMUS: Verum non est opus multo labore, ut ostendatur quia mundius et honestius procreabitur homo ille de solo viro vel femina, quam de commixtione utriusque, sicut omnes alii filii hominum. BOSO: Sufficit. ANSELMUS: Aut ergo de solo viro aut de sola femina assumendus est. BOSO: Aliunde non potest. ANSELMUS: Quattuor modis potest deus hominem facere. Videlicet aut de viro et femina, sicut assiduus monstrat usus; aut nec de viro nec de femina, sicut creavit Adam; aut de viro sine femina, sicut fecit Evam; aut de femina sine viro, quod nondum fecit. Ut igitur hunc quoque modum probet suae subiacere potestati et ad hoc ipsum opus dilatum esse, nil convenientius, quam ut de femina sine viro assumat illum hominem quem quaerimus. Utrum autem de virgine aut de non-virgine dignius hoc fiat, non est opus disputare, sed sine omni dubitatione asserendum est quia de virgine deum-hominem nasci oportet. BOSO: Secundum placitum cordis mei loqueris.. ANSELMUS: Estne hoc solidum quod diximus, aut vanum aliquid sicut nubes, quod dixisti nobis infideles obicere? BOSO: Nihil solidius. ANSELMUS: Pinge igitur non super fictam vanitatem, sed super solidam veritatem, et dic quia valde convenit ut, quemadmodum hominis peccatum et causa nostrae damnationis principium sumpsit a femina, ita medicina peccati et causa nostrae salvationis nascatur de femina. Ac ne mulieres desperent se pertinere ad sortem beatorum, quoniam de femina tantum malum processit, oportet ut ad reformandam spem earum de muliere tantum bonum procedat. Pinge et hoc: Si virgo erat quae causa fuit humano generi totius mali, multo magis decet, ut virgo sit quae causa erit totius boni. Hoc quoque pinge: Si mulier quam fecit deus de viro sine femina, facta est de virgine, convenit valde ut vir quoque, qui fiet de femina sine viro, fiat de virgine. Sed de picturis quae pingi possunt super hoc, quia deus-homo de virgine-muliere nasci debet, ista nunc sufficiant. BOSO: Valde pulchrae et rationabiles sunt istae picturae.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |