«omnia tempus
habent», et ego breve postulo tempus,
ut possim paucos
praesens tibi reddere versus:
electo sacro, praesens in regmine macro.
virgineo more non haec loquor absque rubore.
vive, vir inmense,
tibi concedit regimen se,
consilio cuius
regitur validaque manu ius.
pontificum flos es
et maximus inter eos es.
incolumis vivas,
plus Nestore consilii vas.
vir pie, vir
iuste, precor, ut moneam precibus te,
vir ratione
vigens, dat honorem tota tibi gens.
amplecti minimos
magni solet esse viri mos.
cor miseris
flecte, quoniam probitas decet haec te.
pauperie plenos
solita pietate fove nos.
et transmontanos,
vir transmontane, iuva nos.
nulla mihi certe
de vita spes nisi per te.
frigore sive fame
tolletur spiritus a me.
asperitas brumae
necat horriferumque gelu me.
continuam tussim
patior, tamquam phthisicus sim,
sentio per pulsum,
quod non a morte procul sum.
esse probant
inopes nos corpore cum reliquo pes.
unde verecundo vultu
tibi verba precum do,
in tali veste non
sto sine fronte penes te:
liber ab interitu
sis et memor esto mei tu.
|