Archicancellarie, vir discrete mentis,
cuius cor non agitur
levitatis ventis
aut morem
transgreditur viri sapientis,
non est in me
forsitan id, quod de me sentis.
audi preces,
domine, veniam petentis;
exaudi suspiria
gemitusque flentis
et onus impositum
ferre non valentis,
quod probare
potero multis argumentis.
tuus in perpetuum
servus et poeta
ibo, si
praeceperis, etiam trans freta,
et, quodcumque
iusseris, scribam mente laeta,
sed angusti
temporis me coartat meta.
[iubes
angustissimo spatio dierum
me tractare seriem augustarum rerum,
quas neque
Virgilium posse nec Homerum
annis quinque
scribere constat esse verum.]
vis, ut infra
circulum parvae septimanae
bella scribam
fortia breviter et nane,
quae vix in
quinquennio scriberes, Lucane,
vel tu, vatum
maxime, Maro Mantuane.
vir virorum
optime, parce tuo vati,
qui se totum
subicit tuae voluntati;
precor, cum non
audeam onus tantum pati,
ut rigorem
temperes ardui mandati.
nosti, quod in homine non sit eius via;
prophetiae spiritus fugit ab Elia,
Elisaeum deserit saepe prophetia,
nec me semper sequitur mea poetria.
aliquando facio
versus mille cito
et tunc nulli cederem versuum perito,
sed post tempus modicum cerebro sopito
versus a me
fugiunt carminis oblito.
quae semel
emittitur, nescit vox reverti;
scripta sua corrigunt
etiam diserti.
versus volunt
corrigi denuoque verti,
ne risum segnities
pariat inerti.
loca vitant
publica quidam poetarum
et secretas
eligunt sedes latebrarum,
student, instant,
vigilant nec laborant parum
et vix tandem
reddere possunt opus clarum.
ieiunant et
abstinent poetarum chori,
vitant rixas
publicas et tumultus fori
et, ut opus
faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio
subditi labori.
unicuique proprium
dat natura munus:
ego numquam potui
scribere ieiunus;
me ieiunum vincere posset puer unus:
sitim et ieiunium odi quasi funus.
unicuique proprium
dat natura donum:
ego versus faciens
bibo vinum bonum
et quod habent
melius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.
tales versus
facio, quale vinum bibo;
nihil possum facere nisi sumpto cibo;
nihil valent
penitus, quae ieiunus scribo;
Nasonem post
calicem carmine praeibo.
mihi numquam
spiritus prophetiae datur,
nisi prius fuerit
venter bene satur;
dum in arca
cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus
irruit et miranda fatur.
scribere non valeo
pauper et mendicus,
quae gessit in
Latio Caesar Fridericus,
qualiter subactus
est Tuscus inimicus,
praeter te, qui
Caesaris integer amicus.
poeta pauperior
omnibus poetis
nihil prorsus
habeo, nisi quod videtis;
unde saepe lugeo,
quando vos ridetis;
nec me meo vitio
pauperem putetis.
fodere non debeo,
quia sum scholaris,
ortus ex militibus
proeliandi gnaris;
sed quia me terruit
labor militaris,
malui Virgilium
sequi quam te, Paris.
mendicare pudor
est, mendicare nolo,
fures multa
possident, sed non absque dolo.
quid ergo iam
faciam, qui nec agros colo,
nec mendicus fieri
nec fur esse volo?
saepe de miseria
meae paupertatis
conqueror in
carmine viris litteratis.
laici non sapiunt
ea, quae sunt vatis,
et nil mihi
tribuunt, quod est notum satis.
a viris Teutonicis
multa solent dari,
digni sunt prae
ceteris laude singulari.
. . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . .
praesules Italiae,
praesules avari,
potius idolatrae
debent nominari;
vix quadrantem
tribuunt pauperi scholari:
quis per dona
talia poterit ditari?
doleo, cum video
leccatores multos
penitus inutiles
penitusque stultos,
nulla prorsus
animi ratione fultos
sericis et variis
indumentis cultos.
vellem, soli
milites eis ista darent,
et de nobis praesules
nostri cogitarent,
non leonum spoliis
asinos ornarent;
sed dum quaerunt
gloriam, pietate carent.
eia nunc
pontifices pietatis mirae,
cum poeta soleat
foris esurire,
mimi solent
cameras vestras introire,
qui nil sciunt
facere praeter insanire.
pereat hypocrisis omnium parcorum!
scimus, quod
avarus est cultor idolorum.
commendetur
largitas praesulum largorum;
electus Coloniae
primus est eorum.
in regni negotiis
potens et peritus
a regni negotio
nomen est sortitus;
praecepti dominici
memor, non oblitus
tribuit hilariter,
non velut invitus.
unde fit, ut
aliquid petere praesumam:
nudus ego, metuens
frigus atque brumam,
qui vellus non
habeo nec in lecto plumam;
tam libenter mihi
det, quam libenter sumam.
Archicancellarie,
spes es mea solus;
in te non est
macula, non est in te dolus.
longa tibi tempora
det fatalis colus,
cuius
illustrabitur claritate polus.
nummos, quos tu
dederas, bene dispensavi:
pauperem
presbyterum hac aestate pavi,
ut te deus
protegat in labore gravi
et coram te
corruant inimici pravi.
largum habens
dominum nolo parcus esse,
nolo sine socio
mea frui messe:
nobilis est animi
pluribus prodesse;
largo numquam poterit animo deesse.
secundum quod habeo, tribuo libenter
neque panem comedo
solus et latenter,
et non sum, qui
curias intrem imprudenter,
sicut illi
faciunt, quorum deus venter.
Archicancellarie,
spes et vita mea,
in quo mens est
Nestoris et vox Ulixea,
Christus tibi
tribuat annos et trophaea
et nobis
facundiam, ut scribamus ea.
|