nocte quadam sabbati somno iam refectus,
cum mihi fastidio
factus esset lectus,
signo crucis
muniens frontem, vultus, pectus
indui me vestibus,
quibus eram tectus.
sic dum nec
accumberem neque starem rectus,
tantus odor
naribus rneis est iniectus,
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
neque liquor
balsami recens et electus.
ortus erat
Lucifer, stella matutina,
cum perfusus
undique luce repentina
sum raptus ad aethera quadum vi divina;
ubi deus raptor
est, dulcis est rapina.
repente sub
pedibus hunc relinquo mundum
et in orbem videor
ingredi secundum,
cuius admirabile
lumen et iocundum
non valet
exprimere verbis os facundum.
non est ibi
gemitus neque vox
dolentis, ubi
sanctus populus immortalis gentis
liber a periculis,
tutus a tormentis
pace summa fruitur
et quiete mentis.
ibi pulchritudinem
vidi domus dei,
ipsum tamen oculi
non videre mei;
nam divinae tantus
est splendor faciei,
quod mirantur
angeli, qui ministrant ei.
hic nec Aristotelem vidi nec Homerum;
tamen de
sententiis nominum et rerum,
de naturis generum
atque specierum
magnus mihi
protulit Augustinus verum.
post haec ad
archangelum loquens Michaelem,
qui regit per
angelos populum fidelem,
ab eo sum monitus, ut secreta celem
et caeli consilia
nemini revelem.
unde quamvis
cernerem de futuris multa,
quae sunt
intellectibus hominum sepulta,
caeli tamen prodere
vereor occulta.
tu vero ne timeas,
praesul, sed exulta.
tibi deputatus est
unus angelorum,
super omnes alios
os habens decorum,
sicut tu
virtutibus operum clarorum
meritis praeradias
omnium proborum.
huius ope proelia
te vicisse scias,
ut des deo gloriam
nec superbus fias;
tui dux itineris
est per omnes vias
pro tuis excessibus preces fundens pias.
per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;
ad radicem arboris ponitur securis:
tyrannus
extollitur et est sine curis,
sed eius interitus
venit instar furis.
nolo tibi denique
nimium blandiri
neque meo domino
blandiens mentiri:
nemo potest adeo
mundus inveniri,
ut sit sine macula
mens et actus viri.
ille sanctus,
inclitus, gemma sacerdotum,
cuius nomen omnibus
reor esse notum,
qui suis miraculis
replet orbem totum,
se dicit adversum
te nimis esse motum.
cumque vellet
conqueri de te coram deo,
vix querelam
distulit flexus fletu meo;
flebam namque
graviter, sicut saepe fleo,
lacrimis indutias
postulans ab eo.
fluebant ab oculis
lacrimarum rivi,
et quia compescere
lacrimas nequivi,
de terra ridentium
lacrimans exivi,
inventus in lectulo more semivivi.
precor ergo, domine, flos praesentis aevi,
ut ad sancti gratiam redeas in brevi:
res eius diripiunt
quidam lupi saevi,
quas tu restituere
verbo potes levi.
quamvis
incessabilis sarcina curarum
mentem tuam
distrahat nec fatiget parum,
scire tamen opus
est, quid sit deo carum:
iuvare viriliter
res ecclesiarum.
fac ergo
concordiam cum sancto Martino,
qui pro te
multotiens me potavit vino;
quod haec pax sit
melior quam cum Palatino,
novit quisquis
agitur spiritu divino.
cum te vir
sanctissimus vellet accusare,
vix eum prohibui
lacrimans amare.
et quia sic volui
pro te laborare,
debes mihi magnum
quid in hoc festo dare.
tussis indeficiens
et defectus vocis
cum ruinam
nuntient obitus velocis,
circumdant me
gemitus in secretis locis,
nec iam libet
solitis delectari iocis.
quamvis tamen
moriar et propinquem fini,
et me fata terreant
obitus vicini,
non possum
diligere nomen Palatini,
per quem facta
carior est lagoena vini.
afflixit iniuriis
populum et clerum;
sed de tot
iniuriis diversarum rerum
ego non
conquererer, ut iam loquar verum,
nisi mihi carius
venderetur merum.
ut tyrannis
comitis exponatur ipsi,
tales versus
facio, quales numquam scripsi:
omne vae, quod
legitur in Apocalypsi,
ferat, nisi
liberet vites ab eclipsi.
interim me dominus
iuxta psalmum David
regit et in
pascuae claustro collocavit;
hic mihi, non
aliis vinum abundavit:
abbas bonus pastor
est et me bene pavit.
|