|
salve mundi domine, Caesar noster ave!
cuius bonis omnibus iugum est suave;
quisquis contra
calcitrat putans illud grave,
obstinati cordis
est et cervicis pravae.
princeps terrae principum, Caesar Friderice,
cuius tuba titubant arces inimicae,
tibi colla subdimus tigres et formicae
et cum cedris Libani vepres et myricae.
nemo prudens ambigit te per dei nutum
super reges alios regem constitutum
et in dei populo digne consecutum
tam vindictae gladium, quam tutelae scutum.
unde diu cogitans, quod non esset tutum
Caesari non reddere censum vel tributum,
vidua pauperior tibi do minutum,
de cuius me
laudibus pudet esse mutum.
tu foves et
protegis magnos et minores,
magnis et
minoribus tuae patent fores;
omnes ergo Caesari
sumus debitores,
qui pro nostra
requie sustinet labores.
dent fruges
agricolae, pisces piscatores,
auceps volatilia, feras
venatores:
nos poetae
pauperes, opum contemptores,
scribendo Caesareos canimus honores.
filius ecclesiae fidem sequor sanam,
contemno gentilium falsitatem vanam,
unde iam non invoco Phoebum vel Dianam
nec a Musis postulo linguam Tullianam.
Christi sensus imbuat mentem Christianam,
ut de Christo
domini digna laude canam,
qui potenter
sustinens sarcinam mundanam
relevat in pristinum gradum rem Romanam.
scimus per desidiam regum Romanorum
ortas in imperio spinas impiorum
et sumpsisse
cornua multos populorum,
de quibus
commemoro gentem Lombardorum.
quae dum turres
erigit more Giganteo,
volens altis
turribus obviare deo,
contumax et
fulmine digna Cyclopeo
instituta
principum sprevit ausu reo.
libertatis titulo
volens gloriari,
nolens in Italia
regem nominari,
indignata regulis
legum coartari
extra legum
terminos coepit evagari.
de tributo
Caesaris nemo cogitabat,
omnes erant
Caesares, nemo censum dabat;
civitas Ambrosii
velut Troia stabat,
deos parum,
homines minus formidabat.
dives bonis
omnibus et beata satis,
nisi quia voluit
repugnare fatis,
cuius esse debuit
summa libertatis,
ut, quod erat
Caesaris, daret ei gratis.
surrexit interea
rex iubente deo,
metuendus hostibus
tamquam ferus leo,
similis in proeliis Iudae Maccabaeo,
de quo, quidquid
loquerer, minus esset eo.
non est eius
animus in curanda cute,
curam carnis
comprimit animi virtute;
de communi
cogitans populi salute
pravorum superbiam premit servitute.
quanta sit
potencia vel laus Friderici,
cum sit patens
omnibus, non est opus dici.
qui rebelles
lancea fodiens ultrici,
repraesentat
Carolum dextera victrici.
hic ergo considerans orbem conturbatum
potenter aggreditur opus deo gratum
et ut regnum revocet ad priorem statum,
repetit ex debito census civitatum.
prima suo domino paruit Pavia,
urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
digna foret laudibus et topographia,
nisi quod nunc utimur brevitatis via.
post Paviam ponitur urbs Novariensis,
cuius pro imperio dimicavit ensis
frangens et
reverberans viribus immensis
impetum superbiae
Mediolanensis.
carmine, Novaria,
semper meo vives,
cuius sunt per omnia
commendandi cives,
inter urbes alias
eris laude dives,
donec desint
Alpibus frigora vel nives.
laetare, Novaria,
numquam vetus fies,
meis te carminibus
renovari scies:
famae tuae
terminus nullus erit dies,
nunc est tibi
reddita post laborem quies.
Mediolanensium
dolor est immensus,
prae dolore nimio
conturbatur sensus.
civibus Ambrosii
furor est accensus,
dum ab eis petitur
ut a servis census.
interim praecipio tibi, Constantine:
iam depone dexteram, tuae cessent minae!
Mediolanensium tantae sunt ruinae,
quod in urbe media
modo regnant spinae.
tantus erat
populus atque locus ille,
si venisset
Graecia tota cum Achille,
in qua tot sunt
moenia, tot potentes villae,
non eam subicere
possent annis mille.
iussu tamen
Caesaris obsidetur locus,
donec ita venditur
esca sicut crocus.
in tanta penuria
non est ibi iocus,
ludum tandem
Caesaris terminavit rochus.
sonuit in auribus
angulorum terrae
et in maris
insulis huius fama gerrae;
quam si mihi
liceat plenius referre,
hoc opus Aeneidi
poteris praeferre.
modis mille
scriberem bellicos conflictus,
hostiles insidias
et viriles ictus,
quantis minis
impetit ensis hostem strictus,
qualiter
progreditur castris rex invictus.
erant in Italia
greges vespillonum,
semitas obsederat
rabies praedonum,
quorum cor ad
scelera semper erat pronum,
quibus malum
facere videbatur bonum.
Caesaris est
gloria, Caesaris est donum,
quod iam patent
omnibus viae regionum,
dum ventis exposita
corpora latronum
surda flantis
boreae captant aure sonum.
iterum describitur
orbis ab Augusto,
redditur res
publica statui vetusto;
pax terras
ingreditur habitu venusto,
et iam non
opprimitur iustus ab iniusto.
volat fama
Caesaris velut velox equus;
hac audita trepidat imperator Graecus,
iam, quid agat nescius, iam timore caecus,
timet nomen Caesaris, ut leonem pecus.
iam tyranno Siculo Siculi detrectant;
Siculi te sitiunt,
Caesar, et exspectant;
iam libenter Apuli
tibi genu flectant,
mirantur, quid
detinet, oculos humectant.
Archicancellarius viam praeparavit,
dilatavit semitas,
vepres exstirpavit,
ipso iugo Caesaris
terram subiugavit;
et me de miseriae
lacu liberavit.
imperator nobilis, age sicut agis!
sicut exaltatus es, exaltare magis!
fove tuos subditos, hostes caede plagis,
super eos irruens ultione stragis.
|