aestuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquar meae menti:
factus de materia levis
elementi
folio sum similis, de quo ludunt venti.
cum sit enim proprium viro sapienti
supra petram ponere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti
sub eodem aere numquam permanenti.
feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris
vaga fertur avis;
non me tenent
vincula, non me tenet clavis,
quaero mei similes
et adiungor pravis.
mihi cordis
gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis
dulciorque favis;
quidquid Venus
imperat, labor est suavis,
quae numquam in
cordibus habitat ignavis.
via lata gradior
more iuventutis,
implico me vitiis
immemor virtutis,
voluptatis avidus
magis quam salutis,
mortuus in anima
curam gero cutis.
praesul
discretissime, veniam te precor:
morte bona morior,
dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu
nequeo, saltem corde moechor.
res est arduissima
vincere naturam,
in aspectu
virginis mentem esse puram;
iuvenes non
possumus legem sequi duram
leviumque corporum
non habere curam.
quis in igne
positus igne non uratur?
quis Paviae
demorans castus habeatur,
ubi Venus digito
iuvenes venatur,
oculis illaqueat,
facie praedatur?
si ponas
Hippolytum hodie Paviae,
non erit
Hippolytus in sequenti die:
Veneris in
thalamos ducunt omnes viae,
non est in tot
turribus turris Alethiae.
secundo redarguor
etiam de ludo,
sed cum ludus
corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius,
mentis aestu sudo,
tunc versus et
carmina meliora cudo.
tertio capitulo
memoro tabernam,
illam nullo
tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos
angelos venientes cernam
cantantes pro
mortuis «requiem eternam».
meum est
propositum in taberna mori,
ut sint vina
proxima morientis ori.
tunc cantabunt
laetius angelorum chori:
«sit deus
propicius huic potatori.»
poculis accenditur
animi lucerna,
cor imbutum nectare volat ad superna.
mihi sapit dulcius
vinum de taberna,
quam quod aqua
miscuit praesulis pincerna.
loca vitant
publica quidam poetarum
et secretas
eligunt sedes latebrarum,
student, instant,
vigilant nec laborant parum
et vix tandem
reddere possunt opus clarum.
ieiunant et
abstinent poetarum chori,
vitant rixas
publicas et tumultus fori
et, ut opus
faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio
subditi labori.
unicuique proprium
dat natura munus:
ego numquam potui
scribere ieiunus,
me ieiunum vincere posset puer unus.
sitim et ieiunium odi tamquam funus.
unicuique proprium
dat natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum
et quod habent
purius dolia cauponum;
tale vinum generat copiam sermonum.
tales versus iacio, quale vinum bibo,
nihil possum facere nisi sumpto cibo,
nihil valent penitus, quae ieiunus scribo;
Nasonem post calicem carmine praeibo.
mihi numquam spiritus poetriae datur,
nisi prius fuerit venter bene satur.
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus
irruit et miranda fatur.
ecce meae proditor pravitatis fui,
de qua me
redarguunt servientes tui;
sed eorum nullus
est accusator sui,
quamvis velint
ludere saeculoque frui.
iam nunc in
praesentia praesulis beati
secundum dominici
regulam mandati
mittat in me
lapidem neque parcat vati,
cuius non est
animus conscius peccati.
sum locutus contra
me, quidquid de me novi,
et virus evomui,
quod tam diu fovi;
vita vetus
displicet, mores placent novi;
homo videt faciem,
sed cor paret Iovi.
iam virtutes
diligo, vitiis irascor,
renovatus animo
spiritu renascor;
quasi modo genitus
novo lacte pascor,
ne sit meum
amplius vanitatis vas cor.
electe Coloniae,
parce penitenti,
fac misericordiam
veniam petenti
et da penitentiam culpam
confitenti;
feram quidquid iusseris, animo libenti.
parcit enim subditis leo rex ferarum
et est erga
subditos immemor irarum,
et vos idem
facite, principes terrarum;
quod caret
dulcedine, nimis est amarum.
|