Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Archipoeta Carmina IntraText CT - Text |
|
|
-1-
lingua balbus, hebes ingenio, viris doctis sermonem facio. sed quod loquor, qui loqui nescio, necessitas est, non praesumptio.
nulli vestrum reor ambiguum viris bonis hoc esse congruum, ut subportet magnus exiguum, aegrum sanus et prudens fatuum. ne sim reus et dignus odio,
si lucernam ponam sub modio, quod de rebus humanis sentio, pia loqui iubet intentio. brevem vero sermonem facio, ne vos gravet longa narratio,
ne dormitet lector prae taedio et «tu autem» dicat in medio. ad aeternam beatitudinem lapsum deus revocans hominem verbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem virginem. est unita deitas homini, servo suo persona domini, morti vita, splendor caligini, miseria beatitudini.
scimus ista potentialiter magis facta quam naturaliter, scrutantibus spiritualiter scire licet quare, non qualiter. arte mira, miro consilio
quaerens ovem bonus opilio vagantibus in hoc exilio locutus est nobis in filio. sanctum suae mentis consilium patefecit mundo per filium,
ut reiecto cultu sculptilium deum nosset error gentilium. poetarum seductos fabulis veritatis instruxit regulis, signis multis atque miraculis
fidem veram dedit incredulis. obmutescant humana somnia, nil occultum, iam patent omnia; revelavit fata latentia non sapiens, sed sapientia.
conticescat falsa temeritas, ubi palam loquitur veritas; quod divina probat auctoritas, non improbet humana falsitas. huius mundi praeterit orbita;
stricta ducit ad vitam semita. qui scrutatur renum abscondita, trutinabit hominum merita. iudex iustus, inspector cordium nos ad suum trahit iudicium
redditurus ad pondus proprium bona bonis, malis contrarium. in hac vira misere vivitur, vanitas est omne, quod cernitur. heri natus hodie moritur,
finem habet omne, quod oritur. sed qui dedit ad tempus vivere, vitam brevem potest producere; vitam potest de morte facere, qui mortuos iubet resurgere.
nos ad regna vocat caelestia, ubi prorsus nulla miseria, sed voluptas et vera gaudia, quae sit deus ornnibus omnia. puniamus virtute vitium,
cuius caret fine supplicium. terreat nos ignis incendium, foetor, fletus et stridor dentium. sciens deus nos esse teneros et gehennae dolores asperos
pia voce revocat miseros ovem suam ponens in humeros. o pietas inaestimabilis! omnipotens incorruptibilis, creaturae misertus mobilis
est pro nobis factus passibilis. est alapas passus et verbera, ludicrorum diversa genera, spura, spinas et praeter cetera crucis morte damnatus aspera.
cum creator in cruce patitur, ferreus est, qui non conpatitur; cum salvator lancea pungitur, saxeus est, qui non conpungitur. conpungamur intus in anima
iram dei placantes lacrima! dies irae, dies novissima cito venit, nimis est proxima. ecce redit districtus arbiter, qui passus est misericorditer.
redit quidem, sed iam minaciter; coactus est, non potest aliter. mundus totus commotus acriter vindicabit auctorem graviter, et torquebit reos perenniter
quamvis iuste, tamen crudeliter. vos iudicis estis discipuli, in scriptura divina seduli, Christiani lucernae populi, contemptores praesentis saeculi.
vos non estis virgines fatuae, vestrae non sunt lampades vacuae, vasa vestra manant assidue caritatis oleo mutuae. vos pascitis gregem dominicum
erogantes divinum triticum quibusdam plus, quibusdam modicum, prout quemque scitis famelicum. decus estis ecclesiasticum; cum venerit iudex in publicum,
ut puniat omne maleficum, sedebitis in thronis iudicum. verumtamen in mundi fluctibus, ubi nemo mundus a sordibus, quod dicitis in vestris cordibus,
compungendum est in cubilibus. insistite piis operibus bene vestris utentes opibus; nam deo dat, qui dat inopibus: ipse deus est in pauperibus.
ut divina testatur pagina, opes multae sunt iusto sarcina; summa virtus est elemosina, dici debet virtutum domina. hanc commendo vobis prae ceteris;
abscondatur in sinu pauperis. crede mihi: si quid deliqueris, per hanc deum placare poteris. hanc conmendo vobis praecipue, haec est via vitae perpetuae,
quod salvator ostendens congrue dixit: omni petenti tribue. scitis ista, neque vos doceo, sed quod scitis, facere moneo. pro me loqui iam tandem debeo,
non sum puer, aetatem habeo. vitam meam vobis enucleo, paupertatem meam non taceo: sic sum pauper et sic indigeo, quod tam siti quam fame pereo.
non sum nequam, nullum decipio: uno tantum laboro vicio: nam libenter semper accipio et plus mihi quam fratri cupio. si vendatur propter denarium
indumentum, quod porto, varium, grande mihi fiet opprobrium; malo diu pati ieiunium. largissimus largorum omnium praesul dedit hoc mihi pallium
magis habens in caelis praemium quam Martinus, qui dedit medium. nunc est opus, ut vestra copia sublevetur vatis inopia; dent nobiles dona nobilia:
aurum, vestes et his similia. ne pauperi sit excusatio, det quadrantem gazophylatio; haec viduae fuit oblatio, quam divina conmendat ratio.
viri digni fama perpetua, prece vestra complector genua: ne recedam hinc manu vacua, fiat pro me collecta mutua. mea vobis patet intentio;
vos gravari sermone sentio; unde finem sermonis facio, quem sic finit brevis oratio. praestet vobis creator Eloy caritatis lecytum olei,
spei vinum, frumentum fidei, et post mortem ad vitam provehi. nobis vero mundo fruentibus, vinum bonum saepe bibentibus, sine vino deficientibus
nummos rnultos pro largis sumptibus. amen.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |