Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Archipoeta Carmina IntraText CT - Text |
|
|
-7-
Archicancellarie, viris maior ceteris, splendore prudentiae, qua prudentes praeteris,
iubar es ecclesiae, sicut sol est aetheris. laudes tibi canimus, cuius luce iubaris illustratur animus
Friderici Caesaris, quod libenter facimus, cum sis dator hilaris. pollens bonis moribus et nitore generis
in humanis artibus et divinis litteris cum sis maior omnibus, nullo minor crederis. vir fortis et sapiens
Fortunam non sequeris, in adversis patiens, modestus in prosperis, cuncta bene faciens recta via graderis.
Ulixe facundior Tulliane loqueris, columba simplicior nulli fraudes ingeris, serpente callidior
a nullo deciperis. Alexandro fortior inimicos conteris, David mansuetior a cunctis diligeris,
Martinoque largior das, quod iuste peteris. in regni negotio fit quodcumque praecipis, qui sine consilio
nihil prorsus incipis; viget tanto socio mens Romani principis. adhuc starent moenia Mediolanensium
nec Caesar per proelia victor esset hostium, nisi dei gratia te dedisset socium. electum Coloniae
claris dignum laudibus prae multa pauperie nudis laudo pedibus; conqueror hoc hodie coram sanctis omnibus.
dum sanctorum omnium colitur celebritas, singuli colentium gerunt vestes inclutas, Archicancellarium
vatem pulset nuditas. poeta composuit rationem rhythmicam, at Irus imposuit melodiam musicam,
unde bene meruit mantellum et tunicam.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |