Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Anonymous
Carmina Cantabrigiensia

IntraText CT - Text

  • Veneris idolum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Veneris idolum.

 

O admirabile Veneris idolum,
cuius materiae nihil est frivolum,
archos te protegat, qui stellas et polum
fecit et maria condidit et solum.

 

furis ingenio non sentias dolum,
Clotho te diligat, quae baiolat colum.

«salvato puerum», non per hypothesim,
sed firmo pectore deprecor Lachesim,
sororem Atropos, ne curet haeresim.

 

Neptunum comitem habeas et Thetim,
cum vectus fueris per fluvium Tesim.
quo fugis, amabo, cum te dilexerim?
miser quid faciam, cum te non viderim?

dura materies ex matris ossibus

 

creavit homines iactis lapidibus,
ex quibus unus est iste puerulus,
qui lacrimabiles non curat gemitus.
cum tristis fuero, gaudebit aemulus.
ut cerva rugio, cum fugit hinnulus.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License